eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1976. 1635 februari 14. Aan P. Schmalz1.

    Quas nuper ex itinere scriptas acceptis tertiis tuis binas me priores scripseram2 non accepisse, eas ad me nunc adhuc ad aedem Dionysii agentem perlatas laetus significo tibique, tum pro aliis, quae quamvis minuta saepe ad res majores inquirendi vestigium praebent, tum praesertim pro illa parte literarum D. de la Grange3 ad negotium mihi mandatum pertinente gratias habeo.

    Apparet eum esse statum Caesariani exercitus, ut, si quid in Germania esset veteris Germanici spiritus, multa et praeclara audendi bella sit occasio, sed homines in consiliis lentos, in iis ad rem conferendis etiam pigriores, ad externos remusculos huc illuc sese circumagentes quae salus servet? In auctoritate Illustrissimi et Excellentissimi D. cancellarii4 spes restat unica. Sed quid navigantibus prodest habere bonum gubernatorem, si ipsi arte ipsius ductuque contemto ventis se malunt permittere? Vide rerum humanarum varietatem: Apud vos alii plorant, oscitant alii; heic in aula Gallica cantatur et saltatur. Et quid nos vetet tempora quamvis tristia, si non hilares, certe animi tranquillos transigere?

    Vale, doctissime et eruditissime juvenis, meque amicis, nisi grave est, commenda.

    Ad aedem Dionysii IV/XIV Februarii MDCXXXV.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Gratias quantas possum habeo Illustrissimo et Excellentissimo D. cancellario, quod grata sibi ostenderit officia a D. de la Grange mihi exhibita. Ego ejusdem argumenti ad D. de la Grange literas mitto, ut et consolatrices ad Feuquierium5, quarum curam tibi commendo. Mitto has ad Bexcium6; si is Wormatia abierit, alius mihi erit indicandus. Eorum, quorum heic nomina usurpare possumus mercatorum, indicium nuper feceram7; si alios habetis fidos et notos, iis utar. Heufdius et Hebsteinius8 boni sunt, sed non unis Suedis addicta est eorum opera.

    312

    Adres: A Monsieur Monsieur P. Abel Schmalckius à la suite de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

    In dorso schreef Schmalz (?): Wormbs, den 18 Febr. 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. Meerm., p. 6; Oxenst. Skrifter 2 afd. IV, p. 545.
    2 - Zie no. 1973, p. 306.
    3 - Jacques de La Grange; zie no. 1960, p. 290 n. 3.
    4 - Axel Oxenstierna.
    5 - Manasse de Pas, markies van Feuquières; zie no. 1960, p. 290 n. 2.
    6 - De Petrus Beex van no. 1971, postscriptum.
    7 - No. 1971 aan Axel Oxenstierna.
    8 - Johan Epestein, agent van Zweden te Parijs; betreffende Heufft zie no. 1975, p. 310, n. 6.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]