eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1996. 1635 maart 5. Aan P. Schmalz1.

    Scribo has tandem, mi Schmalcki, Lutetia, receptus ut legatis regiis mos est iturus cras hinc, ut perendie ad aulam perveniam inibique creditis mihi negotiis auspicium faciam. Didici hoc quoque experimento multa superari animo forti atque constanti, quem me in rebus omnibus praestiturum spero.

    Rex2 Silvanecti est, quod vulgus Senlisium vocat: cardinalis3 adhuc Ruellae. Puylaurentio4 in carcere permissa est suppellex honoratior, unde conjectura nihil festini mali ipsi imminere. Senanti, duo amicorum ipsius5 ita torti sunt, ut alter ex quaestione mortuus dicatur. Haerent in crimine adulterati nummi, sed extra regnum. Ea labes aliquid notae inuret isti comitatui. In laudes cardinalis ducis effusa heic omnia ingenia; quippe et nova Academia Poëtarum atque Oratorum in id a cardinali instituta, quae operum suorum praecipuum credit celebrare sui coetus auctorem.

    Frater regius6 Blesam primum hinc abiit, inde in agrum Andegavensem proque cancellario habet Butillerium7, regis secretarium status, sperante aula ab eo adduci posse fratrem regium, ut ex animo abjiciat controversum hoc matrimonium8. Caetera nugarum aulicarum e charta adjuncta disces.

    Vale, Schmalcki doctissime mihique multis nominibus carissime.

    Lutetiae V Martii MDCXXXV.

    Tui amantissimus
    H. Grotius

    Nisi me conjectura fallit, Heppius9 id agit, ut Germanorum nomine10 in lactucis11 maneat.

    Lutetiae 12 Febr./5 Martii 1635.

    Adres: A Monsieur Monsieur P. Abel Schmalckius à la suite de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.

    Met andere hand: Worms den 12 Martii 635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. Meerm., p. 17; Oxenst. Skrifter 2 afd. IV, p. 550.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - De Richelieu.
    4 - Antoine de Laage; zie no. 1981, p. 319 en n. 10 aldaar.
    5 - Zie Merc. Franc. XX, p. 886.
    6 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    7 - Léon le Bouthillier; zie no. 1994, p. 341 en n. 8 aldaar.
    8 - Over Gastons huwelijk met Margareta van Lotharingen zie III, p. 206 n. 6.
    9 - Johan Heppe; in de tekst in cijfer: 57.33.1060.273.37.2006.
    10 - In de tekst: Rosae 46.42.16.37.46.74.
    11 - Codenaam voor Frankrijk.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]