In ipso discessuri tabellarii articulo accipio tuas XVI Febr. vet. Cal. scriptas. Meas, quas Meldis et ab aede Dionysii ternas miseram2, interceptas a Gallis magis quam ab hostibus suspicor. Et quomodo id periculum evitari queat, nondum satis video. Has tamen, nihil valde coelandum continentes, per Heufdium3 mitto.
352
Probat mihi se indoles baronum Axeliorum4, quos rex5 in avunculi6 honorem sane perquam amice ad salutationem admisit. Deducam eos ad cardinalem7 quoque et principes.
Hispani de Illustrissimo et Excellentissimo D. Cancellario, de duce itidem Bernhardo8 tristissima heic sparserant, quae gaudeo tuis refelli litteris. Ego heic omnibus quantum possum persuadeo speciosa nobis per Saxonem offerri. Ad D. Hambraeum9 litteras curabo.
Vale, vir doctissime, XXVII Febr./VIII Martii MDCXXXV.
Tibi addictissimus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur P. Abel Schmalckius, à la suite de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.
In dorso: Worms, den 12 Martii 1635.