eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2010. 1635 maart 15. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima,

    Post regem2 salutatum, qua de re nuper Sacratissimae Majestati Vestrae scripsi3, vidi fratris regii filiam4, principem Condaeum5 et comitem Suessionensem6, regii sanguinis principes, cum hujus matre7, illius uxore8, ii eaeque omnes vestrae Majestatis benevolentiam plurimi se facere ostenderunt rebus ac verbis; orare etiam, ut eo bono perpetuo frui ipsis liceret; se nihil omissuros, quod suae esset opis quodque Majestati Vestrae gratum arbitrarentur; praecipue vero confidere se ostenturum regem, quanti Vestrae Majestatis faceret amicitiam, et se, siquid possint, non defuturos. Praecipua Condaei comitas fuit nihilque ab eo omissum, quo demonstraret, quanti vestram faceret Majestatem. Idem studium in Veneto legato9, ut nuper, ita et nunc comperi.

    Quis injunctae mihi rei futurus sit eventus, nihildum habeo certi quod dicam, quia ad cardinalem Riceliacum deductus nondum sum, qui diei ferme itinere hinc abest. Ego ne quid in diligentia mea desiderari possit, operam dabo Deumque precabor, ut omnia feliciter cadant; quod ut contingat, illud vel maxime precandum nobis est, Serenissima ac potentissima Regina Domina mea clementissima, vestram ut Majestatem incolumem florentemque conservet.

    V/XV Martii MDCXXXV, Lutetiae.

    Vestrae Majestatis obedientissimus subditus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA. Eerste afd. coll. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII, 1, p. 3. Gedrukt Epist., p. 135; Marb. Beiträge V, p. 4.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - No. 1998.
    4 - Anne-Marie Louise van Orléans, hertogin van Montpensier (1627-1693), dochter van Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans, uit diens huwelijk met Marie de Bourbon, hertogin van Montpensier.
    5 - Henri de Bourbon, prins van Condé (1588-1646).
    6 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons; zie III, p. 66 n. 12.
    7 - Anne de Montafié; zie III, p. 135 n. 5.
    8 - Charlotte Marguerite de Montmorency (1593-1650).
    9 - Alvise Contarini di Nicolo.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]