Quanto cum irrisu exceptus sit conciliator nimis dissidentium Mileterius2, ex dicace Molinaei3 epistola nosci datur, Smalcki doctissime.
De Grangio4, qui nunc Meti est, domum revocato, ut alibi quam in Germania usum sui praebeat, rumor heic est, et facti causa Feuquerio5 tribuitur. Castilionaeus6 - moram miror - in Lotharingiam nondum est profectus.
Davausium7 magnifice acceptum Stockholmiae, auditum a regina8, deinde
369
a senatu rumigerulae chartae loquuntur. Spiringio9 nostro cum potestas abeundi facta jam esset, iterum eam rem controversam jam facere coeperat Charnassaeus10, sed omisit statim id consilium remque feliciter cessisse dixit, quod sparsi de exportatis pecuniis mendacii veritas appareret. Quid agas de ea gente, quaeAltera manu fert lapidem, panem ostentat altera11.
Mihi adversus aulica taedia magnum est solatium in virorum literatissimorum colloquiis, quibus libenter id largior temporis, quod a negotiis decidi potest. Rogo Dominos Broers[on]ium12, Strasburgerum13, aulae magistrum, aliosque notos meo salutes nomine.
Tibi omnia precor prosperrima.
5/15 Martii 1635.
Tui amantissimus
H. Grotius.
Hebbius14 rem pecuniariam suam quotidie mihi commendat eamque dicit moram esse suo discessui.
Adres: A Monsieur Monsieur P. Abel Schmalckius à la suite de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède, Worms.
In dorso: Wormatiae d. 14 Martii 635.