eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    401

    2039. 1635 maart 30. Aan P.C. Hooft1.

    Nobilissime atque amplissime domine,

    Morator et trico merito videar, qui ad humanitatis veraeque amicitiae plenas literas2 legationem mihi imperatam gratulantes tam sero respondeam, nisi causam haberem, quam et ipse conjectura assequi te posse opinor, approbaturum certe non dubito.

    Cum enim illi homines, qui me oderunt ideo implacabiliter, quia sine causa oderunt, etiam huic rei ad se non pertinenti obices quaesivissent, nolui aut fama adhuc dubitante gratulationes admittere aut amicis non satis liquidum praebere gaudium.

    Nunc in urbem introductus, quanto cum honore maximo legati solent, a rege3 vero etiam multo benignius quam alii auditus itidemque a regina4, regii sanguinis principibus5, proceribusque, eos, qui adversis meis serio indoluerunt, qui resurgentibus non ita dudum in me procellis amicitiam meam non erubuerunt, sed eam plurimis maximisque officiis palam testati sunt neque deliberantem de me fortunam in consilium vocarunt, hoc solatio fraudandos non putavi, ut videant suam constantiam animumque adversus mala immotum viri maximi Oxensternii6 judicio probari.

    Hos autem inter, vir in omni ut studiorum ita et virtutum genere eminentissime, nisi tibi principem assignem locum, tum vero ego omnibus iis dignus sim, quibus me indignum esse tu semper judicasti. Spero laborem mihi impositum et Suedico regno et Gallico, patriae etiam ei mea quae fuit, toti denique orbi Christiano, quam semper potissimam patriam duxi, fore non inutilem; idque eo opto magis, ut hac fruar de inimicis innocente vindicta sitque vobis, amicis meis, unde quamvis pertinacibus possitis ostendere, non errasse vestra de me judicia.

    Deus tibi, vir nobilissime, uxori tuae lectissimae feminae7, liberis8 suavissimis det inoffensos vitae cursus. Idem mea et mei precantur.

    Lutetiae, 30 Martii, 1635.

    Tuae Nobilitatis addictissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 141; Van Vloten, Hoofts Brieven III, p. 28. Antw. op no. 1967.
    2 - No. 1967.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Anna van Oostenrijk.
    5 - Vgl. 2012, p. 366 en nn. 3 t/m 7 aldaar.
    6 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    7 - Hoofts tweede vrouw Eleonora Hellemans.
    8 - Aernout Hellemans Hooft (geb. 1630) en Christina.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]