Frater dulcissime,
Pro solatiis et votis quae II Aprilis2 ad me misisti, et tibi et parentibus nostris3 gratias ago quantum possum maximas.
De Meusnerio4 satis est me nosse, quid illi velint. Ego ultra me non immisceo neque scripturus fueram, nisi quod putarem aliquid forte ex ipsorum voluntate a me fieri posse.
Didericum5 revaluisse gaudeo.
Heic rex6 adhibitis sanguinis sui principibus proceribusque aliis deliberat, quid sit agendum, apertene arma in Caesarem7 et Hispanum8 sumenda an
423
cunctandum etiam nunc. Interim princeps Condaeus9 mittitur, qui exercitui imperet in Lotharingia, sub quo erunt Laforcius10 et Castilionaeus11 marescalli.Italia plena est militum, quos conscribit Hispanus. Inde quatuor millia Barcinonem missa. Omnia parata aut arcendo aut inferendo bello.
Trevirorum urbs et ipse elector12 in potestatem hostium quod venerunt, mire regi dolet nec dubie grave est vulnus existimationis Gallorum, praesertim post amissum simili negligentia et praesidii inanitate Philipsburgum13.
De eo quod nuper scripseram14 super religionis negotio, etiam nunc delibero, quia et metuo interpretationem, quasi de veteri sententia deflexissem aliquid, et novae heic scissurae auctor esse nolim. Gaudebo prudentum cogitata intelligere.
Vale cum parentibus et tua tuisque et amicis.
Lutetiae, 13 Aprilis novi Cal. 1635.
Rogo, ut habeam omnia, quae mihi adversus Rotterodamenses opus sunt, et ipse cures et senatorem Reigersbergium15 impellas. Nocuit differre paratis16.
Tuus ut semper tuo jure
H. Grotius.