Excellentissime Domine,
Meliuscule se habet D. Broersonus2, non quod periculum desierit, sed quod venae heri sectio hodie cum exigua sanguinis missione repetenda et mitior quies exacta modo nocte tum levamenti aliquid attulerint summis ardoribus tum spei nonnihil valetudinis ipsius consilia tractantibus. Nostra sane cura et ad Deum preces ipsi non deerunt.
454
Ad Bulionium3, quando quidem ante meum huc adventum abierat, ut scripsi4, minor Butillerius5 neque vero venerat, nisi ut statim exiret, misi jam bis; et ille jam bis se excusavit praetexens habere domi suae consilium quod vocant finantiae. Faxo, ne ei desit interpellator.
Heufdius6 cum intellexisset ex Bulionio nihil ipsum per Butillerium7 aut alios accepisse novi mandati, existimat a re fore, si Sublimitas tua scribat et ad cardinalem8 et ad minorem Butillerium, quanquam is longe abest, ut promissa expleantur.
Rex9 ad S. Quintini est. Residentem, quem Bruxellis habuerat10, ad se revocatum nec remittit nec ei dat successorem. Quomodo hinc discesserit Hispanicus legatus11, dicet haec rumigerula chartula12.
Deus, Excellentissime Domine, itineri rebusque Sublimitatis tuae adsit propitius.
Lutetiae, 9 Maji Novi Kalendarii, 1635.
Sublimitatis tuae cultor devotissimus
H. Grotius.