eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2089. 1635 mei 11. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Iam literas signaveram hesternas2, cum tuas, ut semper sunt tuae, gratissimas accipio, quarum cum responsi vicem impleturae sint illae, ne taedio sim et occupationes tuas inutiliter interpellem, non repeto.

    464

    Itinera maximi cancellarii3 ex Germania in aulam, inde in urbem, ab urbe versus oram maritimam Galliae obstiterunt ei, quia certi quod scriberet de se non habebat incertus diu, et qua et quo iter dirigeret. De publicis vix habebat tempus; tantus ubique fuit ad eum videndum concursus, quasi ad de caelo delapsum hominem, ita ut fores nostras heic Lutetiae vix contra vim irrumpentium defendere quitum sit. Sed spero brevi ipsum in vestris obtutibus fore et, quorum dilata est notitia, ea multo cum foenore pensaturum. Principis Arausionensis4 videndi maximo tenetur desiderio, tum quia solent similes a similibus diligi, tum quia colloquium illud non sine bono publico abiturum intelligit. Et quanquam urgent illum properandi causae, tamen non dubito, quin aliquod excursus spatium sit tanto principi de angustiis temporis sui gratificaturus. Cum regina quoque Bohemiae5 colloqui amat et non de ipsa, sed apud ipsam de Palatinatensium malis consultis nonnihil queri, quae quidem talia fuerunt, ut ipsum, quem impetebant, non laeserint, ipsos forte, a quibus proficiscebantur, in res satis arctas redegerint.

    Erratum Galliae antehac in fide pontificiis Germanis habita eorumque tam operose culta amicitia multis documentis et tristissimo Treverensi6 edoctus dux cardinalis7 non dissimulavit apud maximum cancellarium me praesente nec ego abstinere me potui illius professionis homines et in Germania et in Belgicis partibus et in Helveticis ita esse in Domus Austriacae venerationem defixos, ut nihil inde Gallis boni sperandum sit.

    Adventum Dn. cancellarii valde esse Saxonicis partibus necessarium recte judicas. Nam et prudentia ipsius maximae merito apud omnes est auctoritatis et regnum ipsum Suedicum, cujus ipse vices gerit in Germania, partim spe, partim metu a multis respicitur. Mittet rex8 Galliae in easdem partes legatum9, qui cum Dno. cancellario consilia operamque societ. Luneburgius10, Hassus11, Bannerius12 pulchras habebunt rei gerendae occasiones, si isti paratus Gallorum Batavorumque Mansfeldium13, quod multi futurum judicant, in illas regiones deduxerit.

    Rex Galliae ubi est, substiturus sit, an retro iturus ob minus secundam valetudinem incerti sumus. Frater ejus14 crudum nimis consilium Armorico mari e Gallia exeundi - jam ad Nannetum oppidum pervenerat - amicorum monitu in tempore correxit et in Turonas reversus non levi metu liberavit aulam.

    Non desinit Masarinus15 bene sperare et asserere jam ab imperatore16 et

    465

    Hispano17 legatos ad tractandum pacis negotium nuncupatos. In serenum an in tempestates evasura sit haec dubia veris aura, scit temporum pacisque ac belli arbiter, cujus paternae curae, Illustrissime Domine, te tuosque commendo.

    Lutetiae, XI Maji nov. cal. MDCXXXV.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Serenissimae Suedorum Reginae Regnique apud Praepotentes Ord. Foederatae Belgico-Germaniae ordines Legato.

    In margine: R. 16/26 Maij Ao. 1635.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, Ep. 7. Gedrukt Epist., p. 146. Geadresseerde, Ludwig Camerarius, was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - No. 2087.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Elisabeth Stuart, weduwe van de in 1632 overleden Frederik V van de Palts.
    6 - Vgl. no. 2088, p. 462 n. 9.
    7 - De Richelieu.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Het werd tenslotte na veel trekken Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont (†1649).
    10 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg; zie no. 2048, p. 412 n. 6.
    11 - Wilhelm V (1602-1637), landgraaf van Hessen-Kassel.
    12 - Johan Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    13 - Philipp, graaf van Mansfeld.
    14 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    15 - Jules Mazarin - Giulio Raimondo Mazzarini -, extra-ordinarius nuntius van Urbanus VIII in Parijs.
    16 - Ferdinand II.
    17 - Philips IV.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]