Excellentissime Domine,
Ameziera accepimus die septima mensis hujus ex novo Cal. primum agmen regii exercitus ponte ejus oppidi transiisse Mosam; id autem constare xii cohortibus, quae regimenta vocant, et sexaginta duabus turmis, quae cornettae appellantur. Die octavo sequi debuisse tormenta bellica tum majora tum minora numero sexaginta, belli instrumenta, sarcinas et quae victui necessaria in dies quinquaginta, cum ipso medio agmine. Die nono agmen postremum par primo ac medio; quibus omnibus imperatum conjungere se cum copiis principis Arausionensis2.
Nobilissimi D. Broersoni3 morbus quidem minus videtur vehemens, sed tam diuturna vi mali attritae vires certamen dubium relinquunt. Humanae opis nihil ei deerit. Deus rogandus est opem suam addat, cujus paternae, Excellentissime Domine, Sublimitatem Tuam, quotquot heic sumus, commendamus.
13 Maii, Novi Cal. 1635.
Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
D. Thuanus4 Sublimitati Tuae omnia officia offert rogatque librum de bello Suedico5 sibi retineat, ipse aliunde parem recepturus.
Chartae, quae his accedunt literis6, nihil eximii continent praeter famem durantem ad Augustam Vindelicorum et postulatum regis Galliae7 super resti-
473
tuendo in libertatem electore Trevirensi8 responsumque cardinalis Infantis9, quod quidam pro belli indictione habent.