Excellentissime Domine,
Literas Sublimitatis Tuae Diepa die 13/3 Maji datas2 per Metensem hominem heri recte accepi; pro ipsis proque illa singulari in me nihil tale merentem, nihil tale mereri idoneum benevolentia gratias habeo immortales, etiam pro illo ad
492
Heufdium3 pittacio, quo decrevi non uti, nisi res urgeat; confido enim D. Spiringium4, ut est amicis amicus, popularis sui non immemorem fore.Quae de libris ad rem aerarii spectantibus deque imaginibus5 imperat Sublimitas Tua, diligenter curabuntur. Literae quoque novae ad cardinalem6 et Butillerios7 curae mihi erunt.
Aula adhuc vagatur, sed intra paucos figet se aut ad Castellum Tiderici aut etiam propius; quo tempore ituri eo sunt et custos sigillorum8, vir Sublimitati Tuae optima fide studiosus, et Bulioneus9. Id tempus et ego ad meam profectionem exspecto. De bello regi Hispaniae10 indicendo rumores sunt calidi eoque magis, quod vocaverit ad se rex11 fecialem suum12, credo ut quod privatim factum est per residentem13, id nunc publico ritu fiat postuleturque libertas electori Trevirensi14.
Pacis Pirnensis15 ajunt qui heic sunt duas esse moras, quod praeter imperatorem16 et Saxonem17 velit et Bavarus18 retinere exercitum ad viginti millia, quod imperator edici cupiat, quis judex sit futurus earum controversiarum, quae per hanc pactionem non tolluntur, sed dilatae manent. Ad praecidendos eos nodos laborare Darmstadiensem19.
Quod Rohanius20 regis nomine in Valle Telina publice proposuit, mitto, nondum id ad pacem frangendam pertinens, sed arma sub alieno velans nomine intraque certos fines cohibens.
Nobilissimo D. Broersono21 supremum officium persolvimus, non quidem ea magnificentia, quam nobilitas ipsius egregiaeque virtutes merebantur, sed eo more modoque, quo a romanis sacris alienos terrae reddi jura permittunt.
Deum precamur omnes, ut Sublimitati Tuae maritimum hoc iter tutum praestet. Si fieri posset ut principem Arausionensem22 videret Sublimitas Tua,
493
quin id e re futurum sit communi, non dubito. Vitam, valetudinem et res omnes Sublimitatis Tuae, Excellentissime Domine, Deo iterum iterumque commendamus.19 Maji Cal. novi 1635.
Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.