eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    497

    2114. 1635 mei 23. Aan Christina van Zweden1.

    Serenissima ac potentissima Regina, Domina mea clementissima,

    Fervent hic omnia belli rumoribus planeque et rex2 et qui regis consilia gubernant credi volunt pacem Verbinianam3, quae per annos xxxvii tot inter offensas stetit, nunc emorituram. Exercitus Gallicus viginti ferme millibus constans jussus se conjungere cum Batavicis copiis sub communi principis Arausionensis4 imperio in terris Leodiensibus agit magno Namurci metu, cui ingens immissum est praesidium. Non prohibita tantum sunt inter regnorum Hispanicorum Gallicique subditos commercia, sed et res omnes Hispanorum aut Belgarum Hispanis parentium jussu regio decretoque parlamenti in publicorum custodum manus data. Miles fecialis habitu5 ire jussus, qui regem dicat armis ulturum injuriam sibi factam, eo quod se petente non sit redditus Trevirensis episcopus elector6, qui, cum in tutela esset Galliae neque hostis cuiquam, captus sit contra gentium jus. Masarino7 tamen pontificio nuntio, videtur spes aliqua restare retrahendi ad pacem negotii, cum eam ob causam Bruxellas iverit. Praeter veteres Austriacae Francicaeque Domus aemulationes privatim quoque cardinalem8 instimulant detectae in caput ipsius insidiae, quibus immixtus presbyter Tonnelerius9 nomine patibulo paenas his diebus luit. Neque vero Germanicae tantum et Belgicae partes, sed et Italia sensura bellum videtur parato ad Alpes exercitu Galliae, cujus partes praeter Mantuanum10 et Parmensem11 secuturus et Sabaudus12 dicitur. Tantarum molitionum exitus diu in pendenti esse non possunt. Itaque in posterum non tam conjecturas et argumenta futuri quam res ipsas me scripturum ominor.

    Magnus Sacratissimae Majestatis Tuae cancellarius13 sex dies sunt, cum Diepa solvit, quem nunc, quanquam adversos expertus est ventos, speramus in Hollandia fore.

    Deus, serenissima ac potentissima Regina, Domina clementissima, Tuam Majestatem Regnumque sospitet.

    Lutetiae 23 Maji novi Cal. 1635.

    Oppido Belgico Marcha ad Faminam capto inchoatum a Gallis in Hispani subditos bellum hoc ipso tempore ad nos adfertur.

    Sacratissimae Regiae Maiestati Tuae subditus obedientissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 149.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - De vrede van Vervins (1598) tussen Philips III van Spanje en Hendrik IV van Frankrijk.
    4 - Frederik Hendrik.
    5 - Zie no. 2110, p. 492 n. 10.
    6 - Philipp Christoph von Sötern; zie no. 2097, p. 473 n. 1.
    7 - Jules Mazarin - Giulio Raimondo Mazzarini -, extra-ordinarius nuntius van Urbanus VIII in Parijs.
    8 - De Richelieu.
    9 - Zie no. 2102, p. 482 en n. 9 aldaar.
    10 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua (†1637).
    11 - Odoardo Farnese, hertog van Parma (†1646).
    12 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye (†1637).
    13 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]