eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2137. 1635 juni 6. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Luctatam cum ventis diu tandem in Hollandiam salvam pervenisse ibique pro meritis exceptam Sublimitatem Tuam laeti accepimus2. Ego imminente Pentecostes die novi calendarii in aulam ivi tum ob nostra tum ob amicorum negotia. Cardinalis3 fluxa valetudine tribus leucis ab aula ad Castellum Tiderici agente secesserat. Ab illo inchoare res mihi mandatas cum vellem, excusavit se ob corporis aegritudinem, cui levandae ipso Pentecostes die pedis venam secari sibi fecerat, quod levamenti nonnihil attulit. Quare, sicut ipse voluerat, Butillerium adii patrem4 agente adhuc Blesis filio5.

    Quae commendavi ipsi haec erant: de pecunia nobis debita, de Ringraviis, de Colmaria, de Magdenburgo. Nam de caeteris mihi itidem a Sublimitate Tua mandatis nihil speciale ab ipsis, quorum res erat acceperam, quare in aliud tempus distuli ea, de quibus satis certa edoctus non eram, nisi quod obiter intellexi difficile fore Argentoratense negotium ea de causa, quod Cochelbergensis ager juris esset episcopi, qui nunc partes Galli cassectaretur6; cui objectioni quanquam scirem, quid regeri possit, tamen, nequid ignorantia laberer, exspectare malui, donec rem omnem propius cognoscerem.

    14

    De Ringraviis rem facilem fore ostendebat; visuros se etiam, quid statuendum esset de pactis cum Colmaria, cujus civitatis procurator7 in aulam sub idem venerat tempus, plenus questuum, quod fiducia pactionum initarum cum Lafortio8 et Insulano9 acceptum esset praesidium, pactionibus vero nondum probatis incerta maneret status sui civitas.

    Pro Magdenburgo spem praecidebat multum exaggeratis horum temporum necessitatibus.

    Cardinalis, cum ad ipsum minus recte agentem misissem iterum, regem a me adiri voluit, quod feci statimque admissus orationem exorsus sum a gratulatione ob victoriam a Castilionaeo Brezaeoque marescallis10 partam de principe Thoma11 et Hispanis in Arduenna Silva, qua de re dixi aliquammulta ipsi non ingrata. Postea rem nummariam ipsi commendavi benigneque auditus responsum abstuli, ut omnium postulatorum indiculum Butillerio patri darem. Cum digrediens dixissem me, siqua in re bonam ipsi publicoque navare possem operam, id habiturum me faelicitatis loco, dixit non dubitare se, quin possem in iis maxime rebus, quae ad partes Belgicas pertinent. Simul narravit mihi alterum faelix praelium Lafortii cum Crabatis, de quo recentes tunc nuntii advenerant.

    Antequam ad Butillerium iterum me conferrem, a cardinali significatum mihi gratum sibi fore adventum colloquiumque meum; ubi cum mihi mandata repetissem, de pecunia, quae ante regis Gustavi Magni12 mortem deberi caeperat perque Butillerium minorem Tuae Sublimitati promissa fuerat nuper, negabat satis sibi rem cognitam majoribus curis et adversa valetudine distracto, sicut et pater Butillerius dicebat, neque sibi neque Bulionio13 cognitam ea super re regis voluntatem, quare exspectandum ipsum, cujus verbis niteremur minorem Butillerium, quem in aulam venturum post aliquot dies.

    De Colmaria promisit cardinalis futurum, ut pacta recognoscerentur et certi constitueretur aliquid. De caeteris nihil definite respondit. Sed res Butillerio curae fore; cui cum indiculum ita ut rex voluerat, obtulissem addidissemque et Marini14 dotale negotium, recepit se facturum, ut literas haberem regis ad eos, qui exercitibus circa Rhenum Mosellamque praesunt, ut ab insessione militum libera ipsis quae donata erant bona, relinquerentur Ringraviis tribus15; item pro Marino ad legatum16 et Rohanium17. De pecunia, idem quod cardinalis. De Colmaria acturos se cum eo, qui negotia civitatis ageret.

    His intellectis nihil causae esse intellexi, cur ibi in magna turba onerato oppido cum incommodo sumptuque haererem diutius. Itaque Lutetiam redii relicto e

    15

    meis, qui et literas illas flagitaret et pecuniae negotium commendaret Butillerio Bulionioque et, si forte in aulam veniret minor Butillerius, ejus me certum faceret. Is quid effecerit, nondum didici, sed literas exspecto. Atque haec quidem isto sunt in loco.

    Cardinalis de Belgicis rebus ultro mecum loqui caepit, de constituenda ibi religione Romana ac libertate. Ad quae ea dixi, quae mihi ex historia priorum temporum a nostris temporibus non aliena videbantur.

    Res belli hunc ad modum se habent, ut ea, quae ad Philippinam insulam contra Hispanum defensam facta sunt18 et illatos ab Hispano in Geldram commeatus praeteream, ut illis in locis, in quae19 jam pervenit Sublimitas Tua, melius nota praetereaque id, quod de Marcha in Famina scripsi antehac20.

    Decimo Maji novi calendarii edictum prodiit a principe Condaeo21, quo Lotharingos omnes profugos aut latitantes ad fidem operamque regi praestandam revocat.

    Miles, qui fecialis ornatu Bruxellas missus fuerat22, die 19 Maji eo advenit cumque admitti ad cardinalem Hispanum23 totum per diem sperasset trahique se videret, id, quod dicere jussus erat cardinali, dixit ei, qui ad ipsum missus erat, vigilum praefecto, deinde et perscriptum projecit in viam publicam, quod a fecialibus Belgicis, qui juxta aderant, populus vetitus est contingere. Id continebat regis voluntatem de exsequenda armis injuria facta electori Treverensi24, et regi, in cujus is tutela erat, et per exemplum principibus aliis. Similem chartam tuba praecanente in ultimo fine Belgarum apud Galliam loco, cui Avennae nomen est, depacto palo affixit significavitque adstantibus. Haec tanta cum pompa facta denuntiatio sitne peremptoria, an adstricta conditione, nisi dedatur elector, sunt, qui dubitant, eo quoque moti, quod post Marcham in Famina irrupto Orcimontio oppido a Gallis non regis sui nomen, sed principis Arausionensis25, sub ductu cujus et Castilionaeus et Bulionius dux militiam habent, inclamatum est.

    Caeterum vigesimo Maji pugnatum est illud praelium, de quo regi gratulatum me dixi. Intra Arduennam non longe a Rupisfortis et Huberti vicis princeps Thomas cum novem cohortibus, equitum millibus quatuor, Gallorum itineri se objecerat vallo defensus. Cum Brezaeus vi aperta oppugnandos censeret, praelatum est Castilionaei consilium, cui successus adfuit. Simulato assultu valli quasi dejecti recipiebant se regii milites, cum Hispani velut in fugientes proruptione facta duabus ex partibus, in quas se Galli diviserant, invaduntur facileque fuso equite magna peditum strages facta est. Galli ajunt caesa hostium sex millia, suorum vix amissis quinquaginta. Qui propius ista rimati sunt, ajunt illorum quatuor millia periisse, Gallos ferme quingentos. Machinae captae sedecim, signa sexaginta multumque famae partum; quae multum quidem in bello semper, plurimum vero circa initia valet. Rex in26 literis, quas de hac victoria ad praefectos27 misit, dicit

    16

    denuntiatum abs se regi Hispaniae28 bellum; eodemque tempore edictum misit aliud, quo omnes, qui feuda possident vasalli subvasallique, ad arma evocantur. Id bannum et retrobannum Franci antiquitus vocant.

    Infaelicis praelii reliquias ad Namurcum colligit cardinalis Hispanus additque novum ex Atrebatibus dilectum. 23 Maji die dux Bulionius cum Batavorum equitatu Gallis accessit; postridie ad Trajectum ad Mosam venit princeps Arausionensis, qui nunc quoque Gallis conjunctus creditur. Sed haec illis in locis, per quos transiit Sublimitas Tua, non minus certo disci potuere.

    Interea et in Lotharingia fervent arma. Vidimus nummos argenteos ex altera parte fulmen habentes cum dicto: Flamma metuenda tyrannis, ex altera gladium e caelo, quo lilia secantur cum dicto: Talem dabit ultio messem additumque: Deo duce et auspice Carlo, misera eversae fortunae solatia.

    Comes Susae29 Montem Pellicardi non sine periculo ingressus est. Lafortius valde premebatur a Lotharingicis copiis et Deinsfeldii30 ala ipsi subsidio veniens adversam erat experta fortunam neque Feuquerium31 ei, ut destinaverat, venire auxilio permiserat imminens Rheno Gallasius32 ipsis Feuquerii copiis minime ei, qui dicitur, numero respondentibus, ut et Solmensis33 ad me scripsit. Interim frequentes Lafortio pugnae ex occasionibus et eventibus, ut in bello fieri amat, vario. In his, quae vigesimo secundo et vigesimo tertio Maji pugnatae sunt Gallis, satis faelices sexcentos aut septingentos hostium Crabatos absumserunt laudata multum Hebronis34 opera. Norimbergam dolens intelligo fame pressam propriam cum Caesare35 pacem agitare et metui, ne ad Ulmam manet exemplum. Scribitur Hungaricus equitatus metu a Turca retentari, Dubatellus36 a locis ad Heilbronam multa equorum praeda Manheimum rediisse. Ducis Bernhardi37 cohortes sedere contra Rynhusium partim in ripa citeriore, partim in Rheni illic insula, eques ejus ad Hundsruckum38 agere impediendis Hispanorum e Trevirensi agro excursibus. Comes Hebersteinius39 a landgravio missus ad Hirsfeldo vicina praedae non multum receptum sine damno reperit Carpo40 quamvis insequente.

    Heufdium41 ego non tam ex instrumento, quod mihi Sublimitas Tua Diepa miserat42 quam ex Spiringii43 literis, qui ipsum mihi delegaverat, conveni, neque ut solveret id, quod vixdum deberi caeperat, sed ut susciperet solutionem. Verum

    17

    cum ille de ducentis millibus, majoris, ut ait, pecuniae creditor, nihil adhuc perscripti a Bulionio expresserit, de trecentis millibus reliquis ne verba quidem, fidem suam obligare abnuit; itaque ad Spiringium scripsi, quem popularis sui habiturum rationem non dubito scioque et Sublimitati Tuae cordi id fore, ut dignitatem sustentem. Mitto acta quaedam Polonica ad Iesuitas pertinentia44 alia cis biduum, - nam duae sunt mittendi literas viae - missurus.

    Deus, Excellentissime Domine, Sublimitatem Tuam sospitet.

    Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 6 Iunii novi cal. anni 1635.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Antw. op V, no. 2123. Gedrukt Epist., p. 150; Oxenst. Skrifter 2. afd. Il, p. 40.
    2 - Zie V no. 2123, p. 510.
    3 - De Richelieu.
    4 - Claude le Bouthillier; zie over hem III, p. 302 n. 12.
    5 - Léon le Bouthillier de Chavigny; zie III, p. 302 n. 12.
    6 - Philipp Christoph von Sötern, aartsbisschop van Trier.
    7 - Jean Henri Mogg (1600-1668).
    8 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    9 - Melchior, sieur de L'Isle; zie V, p. 275 n. 6.
    10 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon, en Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    11 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    12 - Gustaaf II Adolf, in 1632 bij Lützen gesneuveld.
    13 - Claude de Bullion.
    14 - Carolus Marinus -Charles Marin of Marini-, nieuwsagent voor Zweden betreffende Zwitserland en naburige landen.
    15 - Wild- en Rijngraaf Otto (1578-1637), zijn broer Johann Kasimir en zijn neef Johann Philipp.
    16 - Joab Gilbert de Siqueville, sieur du Landé, ordinarius ambassadeur van Frankrijk in Graubünden; in 1635 werd hij veldmaarschalk in de Veltlin.
    17 - Henri, hertog van Rohan.
    18 - De woorden: ‘facta sunt’ ontbreken in de uitgave der Epist.
    19 - De tekst der Epist. heeft: qua.
    20 - Zie V no. 2117, p. 501.
    21 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    22 - Zie V no. 2110, p. 492 en n. 10 aldaar.
    23 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    24 - Philipp Christoph von Sötern; zie V no. 2097, p. 473 n. 1.
    25 - Frederik Hendrik.
    26 - De tekst der Epist. heeft: de.
    27 - Hs. Parijs, Arch. des Aff. étr. Pays-Bas, tome XI, 1635/6. Bibl. imp. Fonds Brienne 351, f. 45-53; zie Merc. Franç. XX, p. 933 vv.
    28 - Philips IV.
    29 - Louis de Champagne, graaf van La Suse, gouverneur van Montbéliard (†1636).
    30 - Christoph Martin, vrijheer van Degenfeld (1599-1653), legeraanvoerder, achtereenvolgens in dienst van Ferdinand II, van Zweden, van Frankrijk en van Venetië.
    31 - Manasse de Pas, markies van Feuquières; zie over hem V no. 1960, p. 290 n. 2.
    32 - Matthias, graaf Gallas, veldheer van Ferdinand II.
    33 - Reinhard Philipp, graaf van Solms.
    34 - Sir John Hepburn (1598 ?-1636), Schots soldaat, veldmaarschalk in Franse dienst.
    35 - Ferdinand II.
    36 - Johann Christoph Taupadell, legeraanvoerder van Bernhard van Saksen-Weimar.
    37 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar (1604-1639), veldheer in Zweedse, later - bij verdrag van 17-19 oktober 1635 - in Franse dienst.
    38 - De tekst der Epist. heeft abusievelijk: Hondniscum.
    39 - Kaspar, graaf van Eberstein (†1644); hij was in 1631 uit Zweedse krijgsdienst overgegaan in dienst van Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    40 - Johann Jacob Karpsen, legeroverste van Ferdinand II in de Dertig-jarige oorlog.
    41 - Johan Heufft (†1652), bankier te Parijs, Zweeds zaakgelastigde.
    42 - Zie V, no. 2098.
    43 - Petter Spiring Silvercrona.
    44 - Ontbreken.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]