Excellentissime Domine,
Sollicitum me habuerunt venti perpetuo ferme adversi et vehementes satis, ex quo Sublimitas Tua Diepa solvisse nuntiata est, sed Deus, quos magnarum rerum ministros delegit, eos singulari praesidio tutatur. Cujus ope sospitem Sublimitatem Tuam in Hollandiam jam pervenisse speramus.
Salutis suae ut diligentiorem quam antehac curam habeat Sublimitas Tua, videntur tempora exigere. Nam Hispani videntes tantam in se molem belli surgere2, cui vix pares sint, solent ad indigna regnantibus consilia se vertere famae publicique odii securi. Et in cardinalem3 quidem insidias conscius earum presbyter Tonnelerius4 luit capite. Femina illustris Gravella5, ab eo ut particeps nominata bis atrociter torta, admirabilis patientiae silentio vitam redemit, habenda tamen in custodia. Quo magis monendam de sui tutela Sublimitatem Tuam judicem, faciunt et D. Grubii6 literae, quae mihi in D. mareschallum Bannerium7 sceleratas molitiones nuntiant. Omnia heic ita aguntur, quasi haud dubie bellum nulla cum dissimulatione futurum sit.
Rex8 eas copias, quas cum Batavicis jungi voluit, non auxiliares, sed unionis vocat. Mandatum militi, ut fecialis habitu9 - nam rex armorum, qui dicitur, quasi pater patratus, excusavit dicens se non nisi ad reges mitti - significaret cardinali Hispano10 se, quando libertati redditus non sit elector Trevirensis11 ereptus tutelae Gallicae captusque bello, cum hostis nemini esset, id factum, ut juri gentium adversum, armis vindicaturum. An id jam denuntiatum sit, nescimus nondum restituto literarum inter has gentes commercio. Sed et merces resque omnes Hispani subditorum decreto parlamenti subsecuto regis id imperantes literas custodibus publicis permissae ante belli indictionem, cum antehac etiam indicto bello tempus sua educendi soleret mercatoribus extra bellorum causas positis dari. Ne nunc quidem tot editis infesti animi inter reges signis desunt,
501
qui minas paratusque istos non minus ad extorquendam pacem, regi honestam, quam ad bellum, si opus sit, inferendum spectare existiment argumentumque suae opinionis adferunt, quod hoc ipso tempore rege conscio Bruxellas iverit nuntius pontificis Mazarinus12 quaesiturus, ut credibile est, rationes aliquas expediendi illius de Trevirensi electore negotii, quod, ut speciosissimum, a Gallis unicum ad belli causam profertur. Et quo minus Galli pacem externam spernere debeant, adferuntur metus ab internis motibus. Iam enim Burdegallae gravis exorta seditio ad duorum scutatorum vectigal annuum tabernis injunctum vinariis ad accensi publici aliorumque civium sanguinem prorupit portasque et basilicam oppidi etiamnunc tenet. Id exemplo quoque perniciosum querelas undique de oneribus impositis suscitat: intra decem hos annos expressos plebi ducentos et aliquot supra octuaginta milliones, quantam vix omnes ab initio regni Francici reges in summam congesti abstulerint.Crequiacus13 Alpes nondum transiit. Cum Mantuano14 ac Parmensi15 ajunt Galli etiam Sabaudum16 in suis fore partibus.
Apud Belgas Machliniensi judicio damnatur absens princeps Espinojus17, alii qui capti habebantur, non dissimulata causa junctorum cum Gallis consiliorum ad defectionem populorum concitandam Namurcumque capiendum. Res omnes in eo sunt tumore, ut prorumpere brevi debeant.
Exspectatur heic minor Butillerius18: id solum in mora est, quominus me ad aulam, quae ad Castellum Tiderici est, contulerim, quo proficiscuntur hodie custos sigillorum19 et Bulionius20 verba adhuc dans Heufdio21.
Deus, Excellentissime Domine, vitam resque Sublimitatis Tuae protegat.
Lutetiae, 23 Maji novi Cal. 1635.
Scripsit Ioachimus22, Ordinum Foederatorum in Anglia legatus, Seniterrum23, Galliae legatum, minime, sicut promiserat, secum sociare consilia; quin Anglis eum dixisse omnes regis sui24 paratus neutiquam ad bellum tendere, sed ad Batavos ab induciarum consiliis abstinendos.
Confluentes Lotharingiae tenent, ut heic scribitur, Caesariani25, Viroduno imminent. Sed ex Belgicis fama nos adflat melior capto oppido Marchae in Famina non sine multo sanguine aperte in causam descendisse Gallos.
502
Libros ad rem aerarii spectantes colligere coepi. Qualia sint nunc pleraque ad reperiendas pecunias commenta, ex hoc specimine, quod mitto26, poterit intelligi.
Sublimitatis Tuae cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.