Hugo Grotius Claudio Salmasio,
Duplici de causa, vir summe, studia tua interpello: primum, ut hos Polonos
23
nobiles tuae amicitiae insinuem; quanquam enim incertus sum hoc ipso tempore, bellumne Sueonibus meis sit cum ista gente necne, ego tamen in meo proposito persto pro amicis habendi eos, qui communes literas amant. Deinde, ut, si forte jam de Militia opus2 absolvisti, aut non ita te labor ille distinet, ut non paucas horas subsecare possis in gratiam amici veteris ac veri ad oram libri Anthologiae3, quem mitto, asscribas ea, quae aut judicio tuo, quod facio fecique semper maximi, aut auctoribus libris melioribus emendanda censes, ut ad ea latinam versionem immutem facturus non me tantum, sed et eos, qui mea lecturi sunt, hujus beneficii tui debitores. Si brevi sperare esset tuam tanto locupletiorem Graecorum epigrammatum editionem4, nollem tibi hoc oneris imponere. Sed novi labores subnascentes tibi, faciunt nos hujus exspectationis incertos.Ego, cum omnia, quae sperare nos jussisti, videre desiderem, tum imprimis velim conspicere ea, quae ad ecclesiae veteris statum pertinent, quorum benigna se tibi dabit occasio, si Tertullianum5, Arnobium6, canonas Eliberinos cum notis7 edas. Ego siquid unquam facere tibi gratum possem, id vellem quam maxime; si id non licet, certe unum tibi lectorem non indiligentem et discendi avidum praestabo.
Vale, vir eminentissime.
Lutetiae, XI Iunii MDCXXXV.
Adres: A monsieur Monsieur de Saumaise A Leiden. Avec un livre.