Quod novus Rheni hospes, novum Albis hospitem literis prior salutas, maxime Salmasi, rem facis non novam quidem, optime de me mereri pridem solitus, sed non minus gratam, quam si nova esset.
Occupassem id officium, nisi metuissem, ne ista literarum commercia, si qua erumperent, nocerent tibi apud eos, quos literarum judices, non quidem Apollo et Musae, sed patriae nostrae rectores constituerunt. Unum, quod tuto potui, feci, ut per Hartswigium2 tibi adventum istuc gratularer laetumque optarem; quod ille et fecisse se et eximia se acceptum abs te humanitate renuntiavit3. Non aeque gavisos alios, qui ibi sunt et literarum μονοπωλείαν sibi vindicant, et ex ipso intellexi et ex Vossio et ex Ulysse meo stolato4 qui, ut video, non tantum πολλῶν ἀνϑϱώπων ἴδεν ἄστεα, verum et νόον ἔγνω5. Ego quoque idem jam olim praevidi
Verusque vates ante Cassandram fui6.Noveram ingenium hominis, cujus cum ego et commodis et dignitati diligentia non minore quam rebus adhibebam meis, studuerim semper, retuli nihil praeter nigrae loliginis succum7.
Vossium nostrum jam propius noveris, quo veto credas animam esse candidiorem ullam in Batavis. Ejus amicitia, quanquam dissiti non nihil, spero effici posse, ne tibi ista habitatio nimium displiceat. Quanquam et coelum, ne hoc quidem immerito, accusas; scio enim, quam illud grave sit, paludum suarum vaporibus madens ex sicco tenuique aere venientibus. Sed et huic malo remedia non desunt: primum divitiae Tibulli8, lucens focus; deinde, ubi serenior aura est, in locis siccioribus deambulatio; vinum quoque paulo generosius et rubellum maxime. Sed haec et quae alia valent adversus pituitam, ne Stoicis quidem semper sanis parcentem,
116
siquid Horatio9 credimus, melius dicet tibi Eobaldus Screvelius10, vir facetus non minus quam eruditus et qui mihi saepe morbum non Galenicis pharmacis, sed Plautinis salibus, quibus scatet totus, ademerit. Florum11 ab adolescentia debitorem tuum novis a te nominibus obstringi gaudeo; nec minus de Arnobio12 placet, scrutatore eruditionis absconditae nec cuiquam, nisi Salmasio, patentis. Utinam et Anthologia13 prodiret; nam sola ea mora est, quo minus de edenda nostra Planudeae συλλογῆς versione14 cogitem, quia prius velim videre, quae abs te aut ex libris aut ex ingenii felicitate emendata sunt, ne corrupta Graeca intelligendo faciam, ut nihil intelligam.Quae ad Novum Foedus notare coeperam15, heic non habeo, et si habeam velimque recognoscere et augere, libraria auxilia neque a me heic habeo neque ab aliis habere facile possum. Tum vero typi Hebraei nulli sunt hac in urbe, charta vero bona, sed ad Annales Volusi16. Non intercedo, quo minus hac quoque in materia se jactet Aristarchus17; palma est publica.
In Burgundiam tuam si quando literas mittes, rogo et hae accedant ad Paulum du May18, hominem sane suavem.
Vale, excellentissime Salmasi, et mecum adversus malos homines habe bonum stomachum.
Hamburgi, 9 Aprilis ex Kalendario novo, Anni 1633.