eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2170. 1635 juli 5. Aan Christina van Zweden1.

    Res, quae in Belgico solo geruntur, propius illas inspicantibus narrandas relinquo nec aliud dicam quam lentos et exiguos adhuc audiri successus prae ea exspectatione, quam tam prospera in auspicando bello praelii2 fortuna exciverat.

    66

    Interim magni sub Gallassio3 Picolominioque4 exercitus cis ultraque Rhenum eo properant sicut ibi ambiguum facturi certamen ita Germaniam non levi malo exoneraturi. Etiam sic satis magnas ad desolationem agrorum metumque civitatum reliquias in utraque locarunt ripa, inde Palatinatus ad Heidelbergam hinc Alsatiae et circumsitis graves, quarum vim retro in Lotharingiam cedendo evitarunt dux Bernhardus5 et Feuquerius6, experti autem suo malo sunt Lafortii7 milites. Remedium rex8 adfert misso qui cis Rhenum vocato in aulam principe Condaeo9, imperet cardinali Valetta10, magni animi viro, cum supplementis ad eas, quae ibi sunt copias. Optandum est citius eo perveniant, quae destinantur, vires quam illae pervenient, quas Vallis Telina adhuc exspectat, cum interim non tantum in immensum creverint circa illum finem dissimulante aut cunctante Gallo Hispanorum copiae, sed et castella, claustra itineris, Bormium, Morbenicum Telium et alia extra Clavennam Ripamque irruperint. Quas injurias sicut inultas rex Galliae toleraturus, haud dubio non est, ita dolet multis rerum agendarum tempora spectando deliberandoque consumi.

    Legatus11 huc ex Anglia ad sedentariam legationem missus est speculandis, quae heic aguntur, et eo, ni fallor, quo caetera etiam classem illam adornant animo non illigandi se partibus, nisi pulchrior nascatur oocasio. Magna heic tum quid de induciis cum Polono12 futurum sit, tum quid effectura magni cancellarii13 in Saxonicis locis sit auctoritas, exspectatio est.

    Quae cuncta in commune bonum Deus dirigat, idem, Serenissima ac Potentissima Regina, Domina mea Clementissima, Tuae Majestatis solium firmet.

    Tuae Augustae Majestati obedientissimus subditus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Iulii novi Cal. anni 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 158.
    2 - Vgl. no. 2137, p. 15.
    3 - Matthias, graaf Gallas.
    4 - Ottavio d'Arragona, prins van Piccolomini, hertog van Amalfi.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    7 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    10 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    11 - John Scudamore; zie no. 2169, p. 65 en n. 4 aldaar.
    12 - Wladislas VII (IV); het bestand tussen Zweden en Polen werd op 12 september 1635 te Stuhmsdorf gesloten.
    13 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]