Illustrissime Domine,
Vias omnes experior, si qua ad vos permittere literas possim. Ego ex Batavis hoc tempore accepi nullas nec miror hostili per terras itinere, per mare incerto neque dum constitutis, qui eam rem curent.
Ex Belgicis partibus prospera, quae tam florentes duo promittunt exercitus, audire intelligereque avemus fessi adversis, quae ex Italia Germaniaque adferuntur. Ex Italia Bormio, Morbenio aliisque Vallis Telinae castellis extra Clavennam et Ripam pulsos Gallos, dum cunctando coalescere patiuntur ingentes illis in locis Hispani copias. E Germania de duobus, qui in Belgicos fines utraque ripa Rheni incedunt exercitibus tantum resedisse illis in locis, quod Heidelberga capta arcem Manheimiumque obsideat omnibus primoribus e Palatinatu fugientibus quodque in ripa altera captis Germshemio, Luterburgo, Benhemio, Seltzio, caesis duabus Lafortii2 cohortibus, quarum altera erat regis3 praetoria, ipsum quidem coegerit in praesidia se recipere, ducem autem Bernhardum4 Feuqueriumque5 in Lotharingos fines redegerit, Alsatiam populetur, Argentorato oppidisque aliis non metum tantum, sed et damna adferat maxima.
Ducis Bernhardi graves questus de non reddito in tempore equitatu Suedico, de non exhibitis duodecim millibus Lutetiana pactione6 promissis, de non admoto propius Lafortii exercitu, sero huc perlati, auditi tarde. Nunc rebus vulneratis admoventur remedia mittiturque in copias regis cis Rhenum imperium habiturus cardinalis Valetta7 additis supplementis, ita ut omnes in Lotharingia, Alsatia et propius Rhenum Galli milites futuri putentur ad millia viginti.
Literas ab ulterioribus Meti aut Argentorato locis habemus nullas insessis ab hoste itineribus prope Slestadium et Colmariam castra habente duce Carolo8,
65
qui apud se habet pedites bis, equites quater mille. Mansfeldii9 in Ringavia copiae feruntur esse peditum ad duodecim, equitum ad decem millia. Gallassii10 autem exercitus, antequam se dispartiretur, numeratus dicitur ad decem equitum, viginti peditum millia. Horum pars ad Belgas properat, pars Rheno adsita utrinque incumbit. Nihil addo de Hungariae rege11, qui magnas adducere copias dicitur, omni a Turca belli metu expeditus. Haec viris fortibus non animum excutere, sed diligentiam addere debent; quam, ut verum fatear, multis in locis desidero.Exspectamus heic ab Anglia legatum12, qui jam praemisit ad me amicitiae conciliatores me neutiquam spernente. Videtur ea gens spectare adhuc velle, quid facturi sint alii, forte aliquando pro occasione ausura. Ajunt ipsi ad se e Brabantia missum e primoribus aliquem13.
Princeps Condaeus14 nunc heic est, mittendus, ut creditur, ad compescendas tributarias et vectigalarias seditiones, quae cum aliis in locis, tum in Aquitania maxime insurgunt15. Mortem in carcere, non sine vulgi suspicionibus, obiit Puylaurentius16, matrimonii illius17, in quo nunc dissuendo episcopi laborant, opifex.
Haec est rerum, quas nunc discimus summa. Siquid porro evenerit et via, quod spero, se dabit, non patiar te ignarum, pro cujus valetudine rebusque prosperis. Illustrissime Domine, Deum precor.
5 Iulii novi cal. 1635.
Norembergam in eo esse, ut ad duras satis conditiones ab imperatore18 accipiendas se paret, tristes undique intelligimus.
Tuae Illustrissimae Dominationi
addictissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato, apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.