eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2196. 1635 juli 27. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Experimur omnes verissimum esse, quod dicis, vix ullas nunc satis certas esse, quibus literae curentur, vias. Quare eos, per quos curantur literae, mutandos interdum censeam tum hostium metu tum et aliorum, qui nunc quam ante audacius ista rimantur.

    Interim tuas XVIII Iunii ad me datas ita salvas accepi, ut ea de re sollicitudinem omnem possis deponere. Meas quoque spero recte perventuras omnes. Nullum enim de statis diebus elabi passus sum, quin scriberem.

    Saxonis2 consilia, quantumvis laeva, videntur et alios contactu tractura. Neque sane heic aut bellicae res aut sociorum amicitiae ea curantur diligentia, quam tempora exigunt. Nam et quae in Valle Telina et quae Rheni in transitu evenerunt, tam praedicta a me aliisque sunt clare quam praecaveri facile potuere. Nunc remedia maximo cum impendio et ne sic quidem satis celeriter quaeruntur. Argentorato et Colmariae magnum malum attulit permissus messem praeripere hostis. Duci Bernhardo3 nullae hactenus datae sunt pecuniae; nunc dantur, postquam miles ipsius ipsi Galliae gravis esse ceperat: et de exercitu, quem reget cardinalis Valetta4, decem millia utenda ipsi dabuntur. Cum his promissis remittitur Bonica5 daturus operam, ut e Saxonica domo princeps6 sub eo cardinali secundas recte agat. Sed ea tempora sunt, ut salutis potius quam dignitatis habenda sit ratio et arripiendus vel lapidosus panis. Plane videntur egregiae fore regis7 in illis partibus copiae. Nam praeter eas, quas in Lotharingia habiturus est Incolismensis8, cardinali Valettae attribui dicuntur XXX ferme millia, quorum pars jam eo advenit, pars e Picardia et aliunde sequitur.

    Erecta est omnium exspectatio, quale sit futurum, quos habiturum eventus

    106

    Sabaudi9 cum Gallo fedus. Sane et novus classis paratus et magnae e Genua et Neapoli datae hosti pecuniae crescentesque indies et pedestres ipsius et equestres per Italiam copiae ni Gallos eorumque socios expergefaciunt, nova accipientur vulnera. Bavaro10 quanquam apertius se quam antehac ad Caesaris11 amicitiam applicante domus tamen Palatinae exigua hic habetur ratio, quod mirarer magis, nisi eidem domui innexi propius alii exemplum facerent.

    De Gallorum in Atrebates irruptione vellem verum esset. Magna enim occasio daretur principi Arausionensi12 audendi aliquid in hostem ea quoque parte distentum. Sed nihil eius heic audimus. Non dubium est, ut recte iudicas, quin elusae duorum tantorum exercituum minae multum auctoritatis, multum etiam, ut ingenium gentis est, superbiae Hispano13 sint additurae. Sed sperandum est fore, ut hoc ipso incautiores aliqua parte ad novos ictus pateant.

    Coloredi14 magnae esse copiae etiam Vienna nuntiantur. Ferunt indidem literae nuntium pontificium15 perpetuo laborare, ut Ethruscam16 potius quam Palatinam17 Polono18 conciliet. Ego, quemcunque eventum habiturae sint illae ostentatae pluribus nuptiae, non dubito, quin rex ille, quibus potest, auxiliis sustentaturus sit res Caesaris; neque ab opinione ea dimovebor, nisi videro cum Suedis pacem aut longas inducias factas. De qua re sicut spem non omnino abiectam ita metum belli spe esse majorem ex iis, qui illis in locis agunt, intelligo.

    Videbimus, quid boni nobis sit allaturus qui venit ab Anglia legatus19. Magnum sibi ius in mare Angli vindicare videntur; quam controversiam sicut in aperte hostilia prorupturam non arbitror, ita vereor, ne ad alimenta accedat veterum inter hanc gentem et Anglos simultatum. Alioqui tecum sentio et Britannum20 et Danum21 facturos, quod et Christianos et prudentes principes decet, si curam in se suscipiant aequis tutisque legibus constituendae pacis.

    Nobilissimum filium tuum22 recte valere gaudeo gavisurus etiam amplius, si ei licuerit ex voto figere fortunarum suarum sedem. Nunquam ei quicquam tam optato est eventurum, quin ego ei optaturus sim ampliora.

    Deus vobis omnibus fautor adsit.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    107

    Lutetiae, 17/27 Julii MDCXXXV.

    Adres: A Monsieur Monsieur Camerarius, Ambassadeur pour la Reine et Couronne de Suède. A La Haie.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Re. A.o 1635 d. 4/14 Augusti.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, Ep. 15. Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanwezig 1911 XXIII no. 1, p. 53. Gedrukt Epist., p. 163.
    2 - Johann Georg, keurvorst van Saksen; vgl. no. 2131, p. 3 n. 8.
    3 - Bernhard van Saksen-Weimar.
    4 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    5 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van Bernhard van Saksen-Weimar.
    6 - Wilhelm, Bernhards oudste broer?
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    9 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    10 - Maximiliaan, keurvorst van Beieren; hij was kort tevoren gehuwd met Maria Anna, dochter van Ferdinand II.
    11 - Ferdinand II.
    12 - Frederik Hendrik.
    13 - Philips IV.
    14 - Jerónimo Colloredo; zie p. 169 n. 3. Vgl. ook p. 110.
    15 - Nuntius te Wenen was van 8 juli 1634 tot 8 augustus 1639 Malatesta Baglioni (1579-1648), bisschop van Pesaro.
    16 - Dit moet Anna de Medici zijn, de enige van de drie dochters van Cosimo II, groothertog van Toscane, die nog in leven en ongehuwd was; Maria Christina was in 1632 overleden en Margherita was in 1628 gehuwd met Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    17 - Elisabeth, de oudste dochter van de in 1632 overleden Frederik V van de Palts.
    18 - Wladislas VII (IV), koning van Polen; hij huwde in 1637 Cecilia Renata, dochter van Ferdinand II.
    19 - John Scudamore.
    20 - Karel I, koning van Engeland.
    21 - Christiaan IV, koning van Denemarken.
    22 - Joachim Camerarius.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]