eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2202. 1635 juli 29. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Nec potui nec debui Justum Rijckewartium2, optimi patris Theophili3 filium optimum, sine ullis ad te litteris dimittere: ego etsi eum eruditionis nomine satis commendatum tibi futurum sciam, nihilominus tamen et preces meas adjungere volui, ut eum interiore amicitia dignari velis, quem unicum ex nostratibus habemus linguae Graecanicae egregie peritum.

    Nova vix jam ulla habemus et vereor, ne siqua sunt, gratiam novitatis amittant per itineris maritimi ambages. Unum addam: propugnaculum Schenkianum hesterno mane ab hostibus captum, quae res quanta nobis illatura sit incommoda, nisi haec jactura cito reparetur, tu optime nosti. Unde quantum nobis mali infausta ista Tilemontii victoria4 pepererit, ut omnia ex illo tempore videantur fluere, et retro sublapsa referri5: quod si ista victoria bene uti potuissemus, inerat in ea urbe commeatus tanta vis, ut exercitui in mensem unum forte et alterum suffectura fuisse existimetur. Nunc Lovanio pulsos amissa propere Diesta, in nostra reversos stagna, adhuc prosequitur Nemesis.

    Ad alia veniam. Scis, puto, inter eos, qui conspirationis in Mauritium6

    115

    auctores aut conscii olim habiti fuere, etiam nominatim Cornelium Geisteranum7, verbi divini nunc in Holsatia ministrum; is et famae suae et posteritati consulendum ratus nuper Curiae Hollandicae libellum porrigi fecit, in quo rem, uti gesta est, narravit, nullius se flagitii conscium, homines, qui rei peracti sunt, ut familiares allocutum, Slatii8 hospitio necessitate temporum usum asseverans. Curia audito fisci advocato9, examinatis actis, hominem innoxium esse deprehendit et rescripto ad libellum supplicem dato, in scriptis testata est. Unde jam discere poterunt inimicam esse veritati festinationem judices omnes, et injustae delationis noxam ingenua professione esse purgandam.

    Affui et nuper Stickio Breskesii toparchae10, qui hic legatum agit Neoburgicum. Is jam antea ex litis Breskesianae materia aliquos sibi conciverat inimicos, imprimis graphiarium Foederatorum ordinum11, qui cum suis asseclis tantum valuit, ut epistolam ad Neoburgicum12 scribi curaverit, qua nuntiabatur nomine publico personam Stickii Ordinibus hic esse ingratam. Ille cum hoc rescivisset per amicos suos tantum pervicit, ut legatum hic publice egerit, a Foederatorum deputatis in conventum introductus sit ibique mandata sua exposuerit nequicquam frendentibus illis, qui ejus honori invidebant.

    Narravit et mihi ille Vossium13 et Barlaeum14 cancellario Oxensterniensi15 gratias omnium litteratorum egisse, pro dignitate in te collata: consules item Amstelodamenses16 ostendisse id gratum sibi esse: ipsumque cancellarium dixisse non cogitasse se tam multis gratam futuram fuisse tui promotionem.

    Libri tui et chartae, quae in mea sunt potestate, curabo, ut his feriis Rotterodamum et inde porro Rhotomagum devehantur.

    Vale cum uxore et liberis.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXIX Julii 1635.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède, vers le Roy Très chrestien A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 29 Iulii 1635. W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24.
    2 - Vgl. over hem nos. 2101 (dl. V), 2166 en 2186.
    3 - Zie V no. 2101, p. 480 n. 1.
    4 - Vgl. no. 2163, p. 51 en n. 6 aldaar.
    5 - Vgl. Vergilius, Georgica I, 200: Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri.
    6 - De samenzwering tegen het leven van prins Maurits in 1623, waaraan ook de zonen van Johan van Oldenbarnevelt, Reinier van Groenevelt en Willem van Stoutenburg (vgl. III p. 51 n. 7) hadden deelgenomen.
    7 - Cornelis Geesteranus (1588-na 1648), remonstrants predikant; zijn request bij Brandt, Hist. rechtspl. IV 1704, p. 937 vv.
    8 - Henricus Slatius; zie over hem III, p. 51 n. 6.
    9 - Advocaat-fiscaal van Holland was in 1635 Mr. Nicolaes van Kinschot.
    10 - Christoffel Sticke, heer van Breskens, raad van Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    11 - Cornelis Musch (1592 of 1593-1650), sedert 1628 griffier van de Staten-Generaal
    12 - Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg; zie over hem V, p. 248 n. 4.
    13 - G.J. Vossius.
    14 - Caspar Barlaeus -van Baerle-.
    15 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    16 - Burgemeesters van Amsterdam waren toen: Jacob Backer, Abraham Boom, Dirck Cornelisz. de Vlaming van Oudtshoorn en Pieter Hasselaer.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]