eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2223. 1635 augustus 9. Aan L. Grubbe1.

    Nobilissime Domine,

    Pacta Saxonica2, quorum meminerunt literae tuae XXVI Junii vet. cal. ad me datae, quas accepi nudiustertius, iam vidi Germanico primum, deinde et Belgico sermone. Sunt sane multa in iis insidiosa nec dubito, quin alia pernitiosiora in publicum occultentur ipsis rebus emanatura. Credibile est, si Suedia Polonico liberetur bello et Galli pergunt curam gerere sociorum, futurum, ut qui haec aliis tetenderunt retia, primi illis implicentur. Ac de induciis quidem cum Polono productis3 adhuc in spem diuturnioris otii ignaros nos esse passae non sunt, quae inde venerunt legati Gallici4 literae. Gallicae autem res primum in Alpibus Rhaeticis optime procedunt, nam III Iulii nova Rohanio5 de Caesarianis obtigit victoria, antequam se cum iis conjungere possent Hispani, contra quos die xii profectus tanta celeritate et vi est Rohanius, ut non modo Berbonni, ubi tum agebant, exspectare eum non fuerint ausi, sed ad castra refugi apud Fontani munimentum, iis quoque diffisi ignem injecerint. Horum ducenti admodum caesi sunt in comitatu Bormiensi, loco, cui ab aquis calidis nomen est, aliisque iterum ad S. Mariam castris incensis, sicut Vallem Telinam comitatumque Bormii dereliquerant, ita et Vallem Monasterii deseruere. Restant in agro Tirolensi bis mille quingenti admodum trepidi et ipsi recente tot cladium sensu et quia agrestes male ab ipsis habiti quibusvis modis Rohanii gratiam quaerunt.

    Neque segniter per Alsatiam bellum geritur, ubi Caesariani deserta Caesaris Lautera, soluta Bipontini oppidi obsidione, quam caeperant, vires suas Wormatiam retulere; quid de Maguntiaco sit futurum, haeremus incerti. Caeterum Valettae cardinalis6 exercitus cum Bernhardo duce7 conjunctus crescit indies seque ad agendos trans Rhenum hostes parat.

    Rex8 ad civitates Argentorati Colmariaeque misit, qui animos ipsis addant, quod nunc succedet melius, quando hostis praecipuae copiae absunt longius adversus Lotharingium9 restante in illis partibus Lafortio10. Vinarienses principes11, si ducis Bernhardi sequuntur exemplum, non dubito, quin fidem praestituri sint federi. Nos hic indefesso studio laborabimus, ut fortia magni D. cancellarii12 consilia hujus regni ope atque auxilio sustententur. Quod eo felicius

    145

    procedet13, si quae ibi geruntur res per me quoque ad hujus aulae notitiam perveniant.

    Vale, nobilissime Domine.

    Nobilitati Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX Aug. novi Cal. MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 68. Gedrukt Epist., p. 170. Over Lars Grubbe zie V no. 2064, p. 432 n. 12.
    2 - Zie no. 2131, p. 3 n. 8.
    3 - Op 12 september 1635 te Stuhmsdorf voor 26 jaar gesloten.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    5 - Henri, hertog van Rohan.
    6 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    9 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    10 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    11 - Bernhards broers Wilhelm (1598-1662), Albrecht (1599-1644) en Ernst I (1601-1675).
    12 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    13 - De Haagse copie heeft ‘procedit’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]