Quanquam scripsi Veneris die2, qui nunc status est, per Caletum tamen eun-
190
tem ad Sublimitatem Tuam Fritzium3, nolui ire mearum literarum inanem Sanctichaumontius4, de quo scripseram5, jam accinctus est ad iter praeter alia Daniae quoque amicitiam ambiturus. Quia vident hocce tempore opus habere Sublimitatis Tuae auctoritate hi homines, incipiunt non quidem pecunias, ne illas quidem Heufdio6 promissas, sed verba liberalius dare me certe non credulo, qui illos novi promos vocum, rerum condos.Lotharingiae duci7 res adhuc sunt prosperae multis captis oppidis, nec in Lotharingia tantum, sed et in episcopatu Metensi, quas ad res nullos magis adjutores habet quam Gallos ipsos, qui nobilium animos a se abalienarunt injecto durae transportationis metu novis vectigalibus in illas partes introductis rebusque aliis. Itaque non miror, si ad eum magnus sit concursus. Rex8 nunc Monticellis est, in itinere ad Catalaunum. Nobilitas, quae magno molimine excitur, sicut ad praelium futura esset utilis, quam aleam subiturus dux Lotharingus non creditur, ita sumptibus impar ad hyemem duratura illis in locis non putatur. Nanciaco difficiles commeatus facit ducis consanguineus, Valdimontius comes9.
Galassius10 jam ad Saxenhusium esse dicitur. De Maguntiaco vacillant sermones. Wormatiam pars equitatus remissa est. Magna ubique vastitas raptisque undique animantibus nulla arationis spes reliqua. Lafortius11 duabus ab hoste leucis abest ad Lunivillam; Gallorum quingenti a Croatis caesi in iisdem partibus. Ex viris magnis intelligo decretum Eusebio12 ad Mimnermum13 se conferre, dum duo obtineat. Pignerolum14 ut servet et ne valeat15 contracta, fratris16 lactuarii17 cum Noe18 affinitas19. Suis nimirum cavet operibus. De Tulli20 re plurimum remissurus est. Frater regis episcoporum sententiae21 subscripsit, invitus satis, multum commoto ejus animo literis, quas ad ipsum dederat princeps Margarita significans se omnia sua vota ipsius commodis submittere. Romae omnium cardinalium haec sententia est, sicuti puniri posse sanguinis regii principes, qui contra regis interdictum matrimonium contrahant, ita contractum rite matrimonium ne a generali quidem concilio posse dirimi; tantum abesse, ut a nationali possit. Aliud fore, si extortum ipsi conjugium probetur, neque enim sine libertate consensum, neque sine consensu esse matrimonium. Possitne autem ab
191
ipso impetrari haec confessio et ad fulciendam confessionem testimonia, multum ambigo.De libero comitatu sive Hispaniensi Burgundia non idem sentiunt Helvetii. Alii federa de ea regione tuenda sine exceptione interpretantur; alii Galliae causam, ut federum tempore priorem, ita praeferendam sentiunt. Et haec quidem in speciem pulchra dicuntur utrinque; reipsa pretio et factionibus agitur res.
De XII millibus, quae rex ibi scribit, duo audio ire ad servandam Vallem Telinam, in quam magnas vires Austriaci comparent. Reliquum vereor, ne interna mala ab externarum rerum cura avertant. Supra primum, de quo scripseram22, millionem Americani proventus, alterum etiam sub fictis nominibus ad Gallos pertinentem, a rege Hispaniae23 confiscatum nuntiant mercatorum literae, non levi momento ad fidem reficiendam, qua res belli maxime constant.
Classis in mari Ligustico Hispanica apparet quidem, sed nihildum efficit repulsa ab insulis, quas attigerat: magna interim praefecti Neapolitani regni24 infamia, quod liberos tot homines ad eam implendam compulerit, incusatus intra praefecturae suae tempus quinquagies mille homines, pecuniae XIII milliones extra id regnum alio misisse. Navigia, quae ex illis locis mille pedites, equites quingentos, in agrum Mediolanensem portabant, partim a ventis partim a piratis male sunt habita. Ita provinciae Narbonensis motus ad tempus resedit. Rhaeti imprudentiae ab Italis accusantur, quod captae Vallis Telinae armorumque Galliae suis viribus sustentatorum rei, existiment sibi cum Austriacis spem manere fidae amicitiae. At ipsi morem imitantur potentiorum, bella certis finibus nominibusque determinantium. Sabaudus25 antequam Gallorum XV et aliquot equitum millia Alpes transiisse videat, tutum sibi negat in partes descendere. Rex Galliae naves longas ad usum interni maris quindecim armare vellet quidem, sed hominum numerum ad id non invenit.
Haec sunt, quae nunc habebam, simul nunquam obliturus, Excellentissime Domine, Deo valetudinem resque Sublimitatis Tuae animo addictissimo commendare.
Lutetiae, 17/27 Augusti 1635.
Habemus a Thuano26 literas scriptas XIV hujus mensis novi cal. Erat cum cardinali Valetta27 Bingii, ubi laborabatur, ut Rheno amni alimenta in Maguntiaci castellum inferrentur. Erat Wormatiae tunc cum Galassio rex ipse Hungariae28. Qui huc ab Anglia legatus29 venit jam Caleti est. Video me errasse nuper cum ducissam de Croy30 nominavi. Ostenderat illa mihi literas Sublimitatis Tuae pro se ad ringravium31, sed aliam esse cujus negotia mihi Sublimitas Tua
192
commendaverat, nunc ex ipsius hominibus intelligo, quos Heppii32 mendacia hactenus a me averterant. Efficiam, ne mea opera ulla in parte ipsi desideretur.Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.