eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2257. 1635 augustus 28. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Scripsi ante octo dies2. Ex eo rex3 hinc abiit versus Castellum Thidrici, ut animos addat nobilitati variis e regionibus eo convocatae ad reprimendum ducem Carolum4, qui magnis suorum studiis fretus oppida aliquot minus minuta recuperavit imparibus Lafortii5 copiis; cui malo remedium rex adfert.

    Magontiacum iterum tenent nostri6 Wormatiae se muniente Gallassio7, quo et ipse venisse rex Hungariae8 scribitur. Itaque resurgit ibi bellum. Cum Polonis inducias9 expectamus adhuc.

    Certe in hoc tempus prorogatae sunt nec desinunt pro nobis laborare et Galli en Batavi, ut illo onere expediti tanto validius rebus Germaniae opitulemur.

    Quis vester nunc status sit cum Tirolensibus, scire avemus, et quae sint de Italiae rebus prudentium judicia. Ego si quid boni intellexero illis ex partibus, in quibus nunc est magnus cancellarius10, aut aliunde, non patiar te ignarum. Literae omnes tuae ad ipsum recte curatae sunt.

    Vale, vir nobilissime.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    Dabam Lutetiae, XVIII/XXVIII Augusti MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1 p. 76. Gedrukt Epist., p. 178. Over Fortunatus Sprecher zie IV, p. 138 n. 9.
    2 - No. 2246.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    5 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    6 - Zie no. 2249, p. 184 en n. 2 aldaar.
    7 - Matthias, graaf Gallas, bevelhebber in het leger van Ferdinand II.
    8 - De latere Ferdinand III, zoon van keizer Ferdinand II.
    9 - Op 12 september 1635 te Stuhmsdorf voor de duur van 26 jaar gesloten.
    10 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]