Et magna, quae inter nos sunt intervalla, non patiuntur recentes commeare literas; et tot periculis infesta sunt itinera, mari et a ventis et praedonibus, terra per Belgicam Germaniamque incerta inter bellantes possessione, ut rerum prope omnium dubii eoque solliciti vivamus.
Ego, postquam Hamburgum abiit Sublimitas Tua, neque ab ipsa neque a quoquam e comitatu literas habui; scripsi vero non tantum septenis diebus, sed et crebrius, ubi se extra dies solitos aliqua dabat occasio, ut nunc proxime per Fritzium Benfeldi dispensatorem2. Illud maxime doleo, quod adeo rerum ignarus frontem vix habeam ad eos accedendi, quibus commendare debeo ea, quae mihi injuncta sunt negotia. Nihil enim aliud quam interpellatorem agere res odiosa est: et tamen non desino obtundere. Sed Bulionius3, ad quem res maxime pertinet, quoties ad eum mitto, in dies aliquot me rejicit, interim rus se recipit satis longe ab urbe, quod et nunc fecit.
Si vera sunt, quae Meti nuntiantur, spes erit, ut posthac non certiora tantum, sed et laetiora audiamus. Ajunt enim Feuquerium4 Rudelshemi potitum una cum duce Bernhardo5 ire in occursum landgravii6, qui per Wetteraviam ad Hanoviam venerit XVI, ut alii volunt XX, ducens millia, in quibus sunt et cohortes a Luneburgico7 commodatae, qui cum caetero copiarum Wolfenbutelum premat. Addunt Saxenhusii duas a duce Bernhardo collocatas cohortes, quae regimenta vocant, alam unam; atque inde spem nobis faciunt Francofurti civi-
196
tatem non staturam pactis cum Caesare8; nam quod de ponte abrupto factisque hostilibus ipsos inter et Saxenhusium perscripserant nuper, id nunc, rectiusne edocti an quod ita ex usu temporum arbitrentur, nolunt credi.Cardinalis Valetta9 inter Maguntiacum et Oppenhemum habere castra dicitur. Ut facile emissae semel spes procurrunt longius, jam Galassius10 Rhenum transire fertur, jam sequi eum dux Lotharingius11: agri prope omnis potiri nostros, alimentorum ex Wetteravia satis, quae ne supra verum aucta sint, metuo. Argentoratenses misisse quidem ad regem dicuntur Hungariae12, sed conditionibus multum a pace Saxonica13 dissentientibus eoque nec sperandis. XII Helvetiorum, quae rex14 perscripserat, millia jam apud Bresciam convenisse dicuntur. Laborari tum ab Helvetiis tum ab aliis in hoc videtur, ut liber Burgundiae comitatus eximatur bello. Quidam, qui apud principem est Arausionensem15 ad fratrem regiae huic domui inservientem literas scripsit de iis, quae in Belgico solo acta sunt, quibus rex intellectis interrogatoque de iis rebus minore Butillerio16, cum is longe respondisset alia, excanduisse fertur sentiens multa se caelari.
Castilionaeus17 haud dubie annitente Bressaeo18 revocatus est et ne in suam injuriam factum interpretetur Arausionensis, major ei quam ante in regis copias ibi agentes potestas data est. Princeps Condaeus19 multa, quae aguntur, apertius quam antehac improbat, ex quo frater regius20 in matrimonii sui diremtionem subscripsit, eamque ob causam Montispellerii episcopus21, vir facundus admodum, Romam mittitur adjutor cardinali archiepiscopo Lugdunensi22.
Virulentus non ita dudum in cardinalem Riceliacum liber veritatis defensae nomine in Brabantia prodiit23, ubi inter alia dicitur ille Romae se jactare, quod exiguis auxiliis haereticos in conatus viribus majores impellit, deinde pecuniae egenos locis munitissimis exuat. Est et alius liber24 non minus legi vetitus a mercatorum hujus urbis sex collegiis scriptus, in quo post graves questus orant regem, ut tollat id, quod de regio sigillo appenso mercibus exigitur, item solidum in libram pretii mercis cujusque et nova vectigalia invectorum in regnum et
197
evectorum minuat. Maximam vero labem commerciorum praesagiunt, si maneat novum onus omne genus mercibus, quoties intra ipsum regnum huc illuc transportantur, indictum; qua de causa jam sexcentas familias ex Normannia in Angliam migrasse narrant, magnum ministerii partem ab opificibus dimissam planeque in eo rem esse, ut in alienas terras migrent commercia; civitatis quoque Parisiensis propriae libertates non tacentur: quae omnia spargi in plebem periculosum judicarunt, qui rebus praesunt.Ex Hispania habemus sortem septem millionum in pensiones menstruas centies mille ducatorum distribuendam a Genuensibus sumtam mercatoribus, quibus solutio facienda sit particulatim e reditibus regni Neopolitani, Siciliae, Sardiniae. A Castellae subditis supra annuos sex milliones poscere regem novem milliones in hunc annum, tantundem in proxime sequentem et in tertium: assentisse legatos non quidem in tantum temporis, sed et in praesentem et, quamdiu ea duraret, necessitatem, hac lege, ut, ubi ea causa desiisset, redeatur ad veterem modum, qualia plerumque addi, sed vix unquam servari solent. Paratam pecuniam pro viginti millibus militum, qui sunt apud Barcinonem, praeterea in menstruum stipendium Croatorum quingenta millia ducatorum; distribuendi curam mandatam Antonio Meloni25, qui pro rege Hispaniae26 ambit Italiae principes. Ex illis, qui apud Barcinonem sunt II millia in Italiam transvehi parte earum navium, quibus imperat marchio de Villa Franca27. Olivarium28 res agenti Anglicas29 multa polliceri pro Palatina domo, dum res Hispanicas sectentur Angli. Legatus ejus gentis jam heic est30, sed rege nondum salutato latet. Venit oneratus querelis. Regis Hispaniae iter in Italiam nunc in ver proximum differtur, differendum ut arbitror etiam diutius.
Rex Galliae adhuc est apud Monticellas - Monceaux vocant -, ubi, dum currum ipse vespere diei dominicae proxime elapsae moderatur, fulmine afflatus est tacto in vultu graviter carrucario, qui in parte postica sedebat otiosus munus ipsius rege occupante. Hoc quia et ad laevam et regi innoxium cecidit, ut mos est omnia regnantibus in bonum omen vertere, fulgorem rerum gerendarum portendere creditur, utinam et ipsius regis et communi Foederatorum bono.
Deum precor, Excellentissime Domine, Tuae ut Sublimitati det successus egregios ac mihi non esse inutili.
21/31 Aug. 1635.
Cum apud Sublimitatem Tuam sit Spiringius noster31, confido eum mei memorem fore, tum de impendiis itineris, quae transmisi, tum ut in posterum constituatur, ubi recipere debeam trimestria, ne saepe ei molestus sim.
198
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.