Nobilissime Domine,
Tristia sane sunt, quae literae tuae IV Augusti vet. cal. datae nuntiant, sed
229
tamen, qualiacumque sunt, sciri oportet. Iners malorum remedium ignorantia est. De Saxone2 mirarer, nisi illam aulam pridem fama cognossem. Valde res ignorat, si putat se solum cum aliquot sectatoribus tutiorem fore ab Austriacis quam tota regna Suedeorum et Francorum.Heic res aguntur non, quanta vellem, cura, attamen nec frigide. Rex3 cohortes, quae nunc regimenta dicimus, excivit XX multis e Galliae partibus, ut ducem Carolum4 a populo nimium ipsi studente dimoveat Helvetiorum expectans auxilia. Ter mille pedites, equites quingenti e Lotharingicis ad Sancti Michaëlis tenentur Gallorum indagine. Hi aut in casses incident aut Lotharingum implicabunt proelio, quod genus bellandi Galli maxime pro se esse arbitrantur.
De landgravii5 rebus et utrum se cum Valetta6 iam iunxerit, an impediat hoc Gallassius7 urbe, ut vult, Francofurti utens, sane nescimus. Ita omnia itinera partim hostium partim aliorum insidiis infesta sunt.
In Italia frigent res post Villattam captam, exiguum oppidum. Pontifex8 intercedit bello, cuius interest Italiam quietam esse. Tamen Valentiam a Gallis sociisque obsessam, qui optant, credunt. Classis Hispanica quiescit adhuc. Inducias cum Polono9 non sine nostro damno factas intelligo. Sed ea nostris occasio erit res Germanicas in melius etiam invitis Germanis promovendi.
Lunemburgici conventus10 constituta, ubi finem deliberatio acceperit tibique commodum erit, expectabimus.
Vereor, ne nova intercedant certamina Hollandis cum Anglis, e quorum illi portu navem abduxere hostilem.
Velim scire, quid de ea re A.D. Feuglero11 aliisque Hamburgensibus, amicis meis videatur. Puto illos quoque in eorum esse numero, qui commerciorum causa neque nos neque Gallos neque alios volunt offendere. Ego non illis tantum, sed omnibus pacem opto veram, honestam et tutam. Pax una triumphis innumeris potior12.
Vale, vir nobilissime, et cave dubites amicitiam a me tuam fieri plurimi, quod utinam rebus possem potius quam verbis ostendere.
Tuae Nobilitati observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, X/XX Septemb. MDCXXXV.