eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2299. 1635 oktober 5. Aan Willem de Groot1.

    Datas decimo Septembris2 literas tuas, mi frater, heri accepimus ego et uxor. Ambo gratias agimus, quod et res nostras tanta diligentia curas et nos eorum, quae sciri digna accidunt ignaros non pateris.

    Vicissim quod nunc nuntiem, nihil magni est. Tantum priorem Gallasium3, posteriores sub Valetta4 Gallos ad cisrhenana rediisse interque Rhenum et Mosellam pugna non levi victores fuisse Gallos ejusque rei documentum tredecim machinas ad regem5 missas intelligimus. Galli non soliti res suas imminuere ajunt equites plus quater mille caesos, postremum agmen Gallasii. Id an ita sit tempore magistro, ut sciamus opus est.

    Rex Sancti Michaëlis monasterium ab hostibus immunitum, puto, nunc ceperit. Inde magnis copiis - habet prope XX peditum, VII equitum millia - iturus in ducem Carolum6, qui Rambervilleriae se castris tenet. Videbimus praeliumne ausurus sit, an exspectaturus ipsine ex comitatu Burgundiae, an regi ex Galliae diutius adventura sint alimenta.

    Ex Italia Valentiae obsidium in fama est: de re non constat. Valli Telinae timetur.

    Pro Diderico nostro7 quantum censeas dandum et quo muneris genere, rogo nos quamprimum consilio juves non defuturos officio gratorum hominum; ipsum adolescentem hic exspectabimus. Petrus8, si in Suedia honores sperat, - in patria enim vix est, ut reperiat - nullum gradum potiorem video quam per exactam rerum maris et commerciorum notitiam. Iuris illa tua ad lucrum tarda est, nec omnibus succedit.

    Rogo de chartis, quae mihi et jure naturali et civili per rem judicatam debentur, memineritis et tu et Reigersbergius9. Ad multa enim opus et mihi et liberis esse possunt. Gaudeo et de libris rem abs te paratam.

    258

    De Sophompanea10 qualiacunque sunt judicia, scire intelligo. Ὄγϰος iste Sophocleus non valet ad πάϑη: multo minus laboriose nimis quaesitae latinorum sententiolae vibrantes.

    Treselii11 domus jam extra periculum et suspicionem est. Petro spero alicubi hospitium, inque hospitio mensa reperietur. Libelli famosi in principem12 et alios jacti, si fieri potest, exemplum, si non potest sensus praecipue scire cupiam, ut de auctoribus faciam conjecturam.

    Instrumentum pecuniae, quam nobis Hollandia debet, est apud Bloncquiam13. Puto sine periculo Majum expectari posse, nisi vos, qui propiores estis, aliter existimatis. Si potius videtur tibi ac senatori14 jus nostrum vendi, etiam ejus damus potestatem.

    Parentes15, te cum conjuge16 et liberis17, sororem18 cum suis, cognatosque et amicos valere gaudemus omnibusque optamus prosperrima.

    Tuus plane frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 October 1635.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 856. Antw. op no. 2268; beantw. d. no. 2325.
    2 - No. 2268.
    3 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    4 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    7 - Grotius' derde zoon Diederik was voor zijn studie in het vaderland.
    8 - Pieter, de tweede zoon, die evenals zijn jongere broer om studieredenen in het vaderland verbleef.
    9 - Grotius' zwager Nicolaes van Reigersberch, lid van de Hoge Raad.
    10 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    11 - Daniel Tresel; zie over hem IV, p. 42 n. 4.
    12 - Frederik Hendrik.
    13 - Maria's zuster Suzanna (†1640), sinds 1622 weduwe van Dr. Anthonie Bloncke. De tekst der Epist. heeft abusievelijk Blancquiam.
    14 - Nicolaes van Reigersberch.
    15 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.
    16 - Alida Graswinckel.
    17 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Anna en Titia.
    18 - Adriana de Groot, gehuwd met Frederik van Losecaat. Zij hadden drie kinderen: Esseline, in 1653 gehuwd met Leonard van Sorgen Jr. (zie over hem V, p. 169 n. 5); Anna, in 1653 gehuwd met Jhr. Willem van Schagen; Diderik (†1645).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]