Illustrissime Domine,
Pergis, ut soles, de me mereri optime, cum ita me liberaliter2 de iis, quae vestris in locis aut geruntur aut nunciantur, edoces binis literis, quarum scriptas 15 Sep. nov. Calend. ante hos dies V accepi, alteras 24 datas, heri.
Videmur uterque tu Batavis, ego Gallis Cassandrae esse, id est vera ac necessaria dicere, sed surdis aut surdastris. Ex quo abscessit hinc masimus cancellarius3, non cesso instare ut promissa pecunia tandem tradatur et ut mittatur legatus. Pecunia etiamnunc haeret inter eam tractantium manus. Legatus post tanti temporis et tanta ferentis momenta iacturam missus est quem vidistis Chaumontius4, homo creditus alieno valde a protestantibus animo.
Apud vos, ut video, pecunia non magis procedit; et quae negotia legati egebant, mandata sunt D. Aysemae5, intelligenti sane rerum Germanicarum, sed non
273
immemori beneficiorum acceptorum a Caesare6. Quid agamus? Velimus quod possumus7.De induciis cum Polono8 ut de re non plane confecta scribit magnus cancellarius. Videtur in Livonico negotio aliquid esse nodi. Nobilitatem Polonicam, quae non tam gloriolis quam agri fructibus pascitur, pacem bello praelaturam arbitror, praesertim cum hostem habeant Tartarum et illos ad Euxinum Cosaceos; tum vero et Turcarum imperator9 ita sit bellicae laudis avidus, ut nullis videatur retineri posse federum repagulis.
Piscatoribus Batavis tantum esse animi, ut mare tam infeliciter expertum tentare iterum audeant gaudeo speroque, si id bene succedat, quieturas seditiones in plebe, ut mobili, ita non nimium pertinaci.
Pervenerunt ad me tuae, et illae IIIo et IIo Septembris ad me datae, neque ex prioribus ullas desiderari arbitror.
Germaniae civitates ac principes nonnullos, praeter adversam partium nostrarum fortunam nihil magis ad pacis periculosa consilia impulit, quam metus a Gallica societate, innata genti in gentem diffidentia10, cuius causas utinam Galli prudentius amolirentur. Tum utinam in posterum spes melior affulgeat. Nam et Argentoratum nutat ex fortuna Gallis non satis prospera. Gallassius11 enim cladem parte sui acceptam tota vi exercitus sui ita ultus est, ut plane in fugam hostem dederit, machinas suas receperit, ceperit alias et inpedimenta: nec quieverit cardinalis Valetta12, priusquam Metis urbis moenia inter se et hostem13 interiecisset, ubi nunc et dux Bernhardus14 et Feuquerius15 cubant, animi aegritudinem secuto corporis morbo.
Circumsita Crabati impune populantur. Rex16 capto Sancti Michaëlis oppido, parum digno tanto oppugnatore, cum in deditionis legibus17 vitam exceptis XV suo arbitratu legendis, concessisset aliis, ab illis quidem mortem redimi CCCCm florenorum passus est; hos vero commutare instituit cum captivis, quos hostis habet plurimos et insignes. At nobilitas ex feudali lege undique ad regem evocata vix ultra tolerat impendia, semper gravia suo aere militantibus, hoc autem tempore atque illis locis gravissima. Et creditur rex ipse huc rediturire, quod si fiat, multo magis diffluet equitatus ille neque multum erit spei abscindendi commeatus duci Carolo18, quae sola illum e Lotharingia ejiciendi supererat ratio, quando castra ad Rembervilleriam quae habet, firmiora sunt quam ut vi expugnentur.
274
De Valentiae obsidio nihil certi habemus. Pons ibi Padi a Gallis ruptus dicitur. Parmensis19 quae gessit hactenus, exigua sunt et magis ad privatas controversias quam ad causam publicam spectantia.
Literas, quarum partem mittis, ab Imperatore20 credo scriptas. Nam et ante menses aliquot paris argumenti scripserat ad plerosque Italiae principes et nunc ad eos legatum misit Franciscum Melonem21; pontificem22 quoque rogavit ut Parmensi, vasallo Ecclesiae, auctor esset Italiam quietam patiendi: quod pontificem, ut obnoxia est aula illa Hispani23 iussibus, belli praeterea finitimi metuens, credo aut facturum aut fecisse.
Ad Rohanium24 III venerunt Gallorum millia ad tutelam Vallis Telinae, haud dubie denuo periclitantis.
Saxo25 an hostilia coeptaturus sit in Suedos multum refert, et, ubi apparuerit, heic sciri quamprimum erit utile.
A D. Grubbio26 quas habui postremas, eae datae erant XXV Aug. vet. cal.
A Neapoli paria heic habemus iis, quae ad vos sunt perscripta: et cum ceterae artes minus succedant, mutuam a privatis pecuniam quaeri, oppositis pignori futuri temporis e regno proventibus.
In Sicilia major spes conficiendae pecuniae Hispano esse dicitur. Spem mihi faciunt nota autumni in nostro coelo mala hyemsque imminens non mansurum in Clivica ripa Hispani exercitum; ita Scenquianum castellum27, si non ante, certe cum hirundinibus ad Batavos rediturum. Atque interim principem Arausionensem28, domum ubi venerit, consilia ad diffensionum scopulos, ut fieri solet, adhaerescentia expediturum consulturumque et maris et terrae rebus.
Deum rogo, ea ut prosperet, teque, Illustrissime Domine, cum nobilissimo filio29 omnique familia diu tutetur.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 2/12 Octobris MDCXXXV.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635 10/20 Octobr.