eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2306. 1635 oktober 9. Aan F. Sprecher1.

    Nobilissime Domine,

    Gratias tibi ago ingentes, quod me ea, quae in Rhaeticis partibus vicinisque geruntur, ita benigne edocueris.

    Copiae regis2 sub Valetta3, quae trans Rhenum ierant, cum intellexissent landgravium4 a Maeno retrorsum Erfordiae periclitantis causa aut ad sua tuenda cessisse et ipsae se ad cisrhenana retulere, secutoque cum exercitu Gallasio5, post felicem pugnam apud Wautrefangium, ubi tredecim cepere machinas, urgente vi majore bis iterum pugnato se ad Metim vicinaque loca retulerunt. Rex interim multa cum nobilitate novisque dilectibus capto Sancti Michaëlis monasterio, quod hostes immunierant, pergit duci Carolo6, qui ad Rembirvilleriam castra habet, auferre commeatus.

    Batavi damnum, quod fecerunt amisso Scenquii castello7, maria piscatorum plurimis interceptis a praedone Dunquercano pensant felicioribus per Brasiliam successibus, ubi non barbarorum tantum, sed et multorum e Lusitanis accursibus aucti omnem pene tenent oram maritimam, praeter oppidum Salvatoris, incipiuntque reponere officinas sacchararias. Interea et Galli et Batavi consilia sociant, quo res in annum proximum majore cum concordia ac spe meliore gerantur. Magnus cancellarius8 omnia movet, ut causam communem tueatur, sed queritur mire se ab omnibus deseri9.

    Ego id unum hic ago, ut velit Gallia non tantum proxima sibi curare, sed et res amicorum sustentare qua consilio, qua ope. Ipse Gallasius iam in Lutzenburgico agro esse dicitur adesis ceteris novos ibi pastus quaerens.

    Nos ex vestris partibus, quid de Valentia sit futurum, quieturane sit Vallis Telina, insulae Margaritae et Honorati ab Hispano revelli an possint, expectabimus.

    Legati Veneti10 comitati plurimum debeo, per quem literas tuas tuto ac celeriter accipio.

    Ego tibi sicut omnia opto prosperrima, ita siquid gratum unquam facere possim, neutiquam deero.

    Tuae Nobilitatis addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, IX Octobris nov. cal. [MDCXXXV.]

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 91. Gedrukt Epist., p. 188. Betreffende Fortunatus Sprecher zie IV, p. 138 n. 9.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    4 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    5 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    6 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    7 - Betreffende Schenkenschans zie no. 2241, p. 175 n. 1.
    8 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    9 - Zie nos. 2215, 2229 en 2262.
    10 - Alvise Contarini di Nicolo, Venetiaans gezant te Parijs, voordien in Den Haag.