eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2313. 1635 oktober 13. Aan L. Cappel1.

    Arcanum Punctationis2 abs te juris publici factum legi antehac, vir reverende. Ac jam tum ita judicavi, si quid tamen mei judicii est, rei inter eruditos diu disputatae eam lucem tua diligentia allatam, ut dubitare non sit futurum posthac, nisi pertinacium. Sicut autem in eo labore alios, qui te praecesserant, ita in Sacra Critice3, etiam istum laborem tuum superasti. In quo nescio magisne indefessam sedulitatem mirari debeam, an uberrimam eruditionem, an judicium limatissimum; quae tres laudes in hoc opere ita inter se certant, ut in ambiguo maneat, cui de tribus prima palma debeatur.

    Sunt quidem nonnulla, ut recte notasti, εὐδιάβλητα; sed omnibus placere nemini datum est, minime vero iis, qui supra vulgus sapiunt. Contentus ergo esto

    281

    magnis potius quam multis laudatoribus. Neque desperandum tamen, quin, quod in aliis rebus saepe, in hac quoque eveniat, ut paucos eminentes sequantur et illi, qui tantum ad numerum valent. Ego et tibi et iis, per quos opus tuum ad meas pervenit manus, plurimum me debere profiteor, Deumque precor, ut tibi, et si qui tibi sunt similes, ad multa ejusmodi elaboranda vitam, valetudinem, otium concedat. Et si qua re unquam ostendere potero, te ac tua quanti faciam, non patiar eripi mihi occasiones.

    Lutetiae, 13 Octobris novi calendarii 1635.

    Adres: Ludovico Cappello, Verbi divini Ministro, S. Theologiae et Linguarum Orientalium Professori in Academia Salmuriensi.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 190; Ep. ad Gallos, p. 384. Beantw. d. no. 2324. Geadresseerde, Louis Cappel (1585-1658), was in zijn dagen befaamd kenner van de oosterse talen en van de rabbinale geschriften; hij was professor in de theologie te Saumur.
    2 - סוד הניקוד הנגלה, Hoc est Arcanvm Pvnctationis Revelatvm, sive De Punctorum Vocalium & Accentuum apud Hebraeos vera & genuina Antiquitate Diatriba, in lucem edita à Thoma Erpenio. Lugduni Batavorum, Apud Iohannem Maire, 1624.
    3 - Ludovici Cappelli Critica Sacra, sive de variis quae in sacris Veteris Testamenti libris occurrunt lectionibus libri sex; in quibus ex variarum lectionum observatione quamplurima S. Scripturae loca explicantur, illustrantur, atque adeo emendantur non pauca. Cui subjecta est quaestio de locis parallelis Veteris et Novi Testamenti; ejusdem Criticae adversus injustum censorem justa defensio; animadversiones ad librum, cui titulus est Nova Davidis lyra, cum geminâ diatribâ de nomine Dei. Edita in lucem studio et opera Joannis Capellae, auctoris filii Parisiis 1650. De verschijning van het werk, dat reeds in oktober 1634 voltooid was, is lang tegengehouden door de protestantse theologen in Leiden, Genève en Sedan; het zag tenslotte het licht dank zij de zorgen van zijn katholiek geworden zoon Jean Cappel en van de katholieke priesters Mersenne, Petau en Morin.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]