eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2315. 1635 oktober 16. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Saepius te de nostra omnium valetudine certiorem fieri periculoso hoc tempore gratum tibi fore confido, quare etsi vix aliud suppetat, tamen vel hoc solum scribere malo quam tacere. Illud tamen addam matrem2 supra amissionem visus quotidie magis magisque et vigore et vi memoratrice destitui.

    282

    A te jam diu nihil quidem ego accepi, quanquam responsum expecto ad ea, quae prioribus litteris et maxime de mutatione hospitii Petro3 procuranda scripsi, nam iterum super ea re me interpellavit Corvinus4 dicens eum contubernio suo sine maximo et suo et filiae aegrotantis incommodo5 amplius uti non posse.

    Apud nos nihil fere magnae rei geritur praeterquam quod Ordines Foederati Arnhemum propere convocati sunt de negotiis maximis ad rempublicam pertinentibus acturi. Quare omnes, qui conventui interesse solent, quod nunquam ante nostra quidem memoria factitatum, Haga migrant jussi se crastino die Arnhemi sistere. Rerum gnari suspicantur de negotio pacis aut induciarum per totum orbem christianum actum iri, destinatam conventui Coloniam Agrippinam et jam adesse legatos ab hoste missos, affuturos et brevi alios cum e Gallia tum aliunde missos. Alii expeditionem aliquam principi6 in animo esse credunt et in eam rem naves undecunque conquiri dictitant, non eo tamen numero, ut totum exercitum possint transvehere, sed a talibus consiliis accisae nobis res et anni tempus abhorrere videntur. Certe magni aliquid sit, oportet, quod omnes hinc exciverit.

    De duce Bernhardo7 pessima primum nova intelleximus nunc mitiora nuntiantur: cessisse quidem exercitus loco relictis et impedimentis et machinis, sed caesas ab eo septem cohortes, et non fugientis vice recessum.

    Deus Optimus Maximus tranquilliora reipublicae tempora tibique ac nobis omnibus ea largiatur, quae novit esse in salutem.

    Has ad Salmasium8 litteras, quae diu per variorum manus volutatae tandem in meas redierunt, restitui ipsi velim. Alteras hasce si ad affinem Graswinkelium9 Aurelias mittere digneris, rem facies mihi gratissimam.

    Vale et salve cum uxore et liberis a me meaque10 et omnibus hic amicis.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Raptim Hagae, XVI Octobris 1635.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.

    In dorso schreef Grotius: Rec. 1 Dec. 16 Oct. 1635 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Tesamen met no. 2325 beantw. d. no. 2381.
    2 - Aeltgen van Overschie.
    3 - Grotius' tweede zoon Pieter, die voor zijn studie in het vaderland verbleef; ter zake vgl. nos. 2268 en 2304.
    4 - Johannes Arnoldi Corvinus; zie no. 2304, p. 266 n. 13. Grotius had hem de wetenschappelijke opleiding van zijn zoon toevertrouwd.
    5 - De ware reden blijkt wellicht uit Maria's brief aan haar zoon dd. 7 oktober [1635]; zie Rogge, Br. Maria v. Reigersb., p. 219.
    6 - Frederik Hendrik.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    8 - De Franse filoloog Claude de Saumaise, hoogleraar te Leiden.
    9 - Simon Graswinckel; zie no. 2345, p. 329 en n. 12 aldaar.
    10 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]