Illustrissime Donine,
Verumne sit, quod dicitur, nescio equidem literas, quae huc veniebant mari, ab hoste interceptas. Certe ter septeni dies ierunt, ex quo nihil inde ad nos advenit. Abs te postremas, quas habui, eae datae erant die Septembris XXIV.
Mireris quanta hic sit liberalitas. Duci Bernhardo2 IV milliones promittuntur annui ad alendum exercitum federatorum Germaniae - id enim nomen retinet - ad VI millia equitum, peditis duplum. In praesens CCCCm florenorum sperat se ablaturum Bonica3. Magna est ducis Bernhardi fama, quod servasse exercitum Gallicum, cum se nuper a Rheno retrorsum reciperet, creditur; et re, si hostis velit, ad proelium spectante - id enim rex4, qui huc rediit, se velle profitetur - et ad vires et ad famam pertinebit illum ducem retineri in partibus.
Galassius5 apud Dieusium habere dicitur XVIII peditum, XVI equitum millia, superior Gallis haud dubie, maxime ex quo feudorum possessores sumtibus exhausti et regis secuti exemplum ab eo fine abierunt.
De Valentia habemus nihil, nisi spem bonam, quae tamen inanescet, nisi jam nunc aliquid actum est. Imminent enim humentium camporum tempora, qua
302
pene est, ut exspectasse dicatur Sabaudus6. Ita sero copias promissas adduxit fratrem7 interim apud Brabantos habens et procuratorem8 apud Hispanos.Mutinensis9 videtur se bello subtrahere conditionibus ab Hispano10 latis contentus. Parmenii11 minatur pontifex12; si sponte id facit, infidus Gallo; si coactus, non pluris faciendus quam ii, qui in aliena sunt potestate.
Plura tempus parturit, quae, ubi apparuerint, scribam optans interim res felices publico ac tuis, Illustrissime Domine, privatis rebus.
Tuae Illustrissimae Dominationi
omni observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXXI Octob. n.C. MDCXXXV.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.