eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2327. 1635 oktober 31. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Gratus mihi fuit Curii2 adventus, quem nos consilio, quantum nostrae facultatis fuit, adjuvimus. Ivit jam Aurelianum rem ibi facilem doctoris aut licentiati titulum adepturus; inde iturus puto in Pictones, ubi victus est vilis, aliquo in loco commoraturus, ubi nulli sint nostrates.

    Ryckewartium3, qui mihi itidem a vobis amicis erat commendatus, utinam juvare possim. Apud me locus non erat. Aliae opportunitates raro se offerunt. Non deero tamen.

    Cur in Carentoniano templo non videar, causas tibi exposui antehac4. Miror inconstantiam hominum, qui cum lutheranos ad se invitaverint, negant se legatum Suedicum ut legatum admittere posse ob regni illius a suis sententiis discrepantiam.

    Losecatio sororique et eorum liberis5 prodesse se possim, beatum me putem. Ego hic, ei quid praestare possim, non video. Puto impleta loca illa lustratorum. Tamen non dissuadeam conveniri Brasserum6 secretarium legati ibi apud vos agentem, an locus vacet aliquis aut commentum aliquod ad aperiendam viam Losecatio, qua industriam suam approbet, reperiri possit. In Suetiae exercitu non facile item video quicquam pro eo posse confici, nisi ipse se conspiciendum ibi det

    303

    adjutus meis et aliorum literis. Sed id an expediat ipsi propter incertum eventum et quia forte periclitaturus sit de gratia apud principem Arausionensem7 et proceres multum ambigo. Filio Losecatii8, si quando discessurus sit a nobis Germanus nobilis9, qui mecum est, hospitium libenter impartiar. An hic aut sub duce Bernhardo10 militiam fructuosiorem quam domi reperire posset, nescio. Tamen promtus ero arripiendis aut etiam venandis occasionibus. Vos siqua putatis me ei commodare posse, indicio juvate.

    Rem Rotterodamensem11 et de libris et chartis commendo tibi, te et tuos Deo.

    Vale cum parentibus12, uxore13, liberis14. Curium15 et amicos saluta.

    Lutetiae, 31 Octobris 1635.

     

    Filium Didericum16 exspectabo. Vellem consilium misisses de eo, quo nos defungi posse putas honeste apud Bosschium, de quo scripseram.

    Tuus tot animo
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 857; gedeelt. vert. Brandt-Cattenburgh, Leven II, p. 47. Antw. op no. 2302.
    2 - Vgl. no. 2302, p. 263 n. 2.
    3 - Justus Rijckewaert; zie V, p. 479 v.
    4 - Zie bijv. no. 2250, p. 185.
    5 - Frederik van Losecaat en Adriana de Groot; zie no. 2302, p. 263 n. 12; voor de namen van hun kinderen zie no. 2299, p. 258 n. 9.
    6 - Jean Brasset, secretaris van de Franse legatie in Den Haag.
    7 - Frederik Hendrik.
    8 - Diderik (†1645).
    9 - Mij niet bekend.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Het betreft de pogingen door en voor Grotius ondernomen om zijn achterstallige salaris als pensionaris van Rotterdam alsnog uitbetaald te krijgen.
    12 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.
    13 - Alida Graswinckel.
    14 - Zie voor hun namen no. 2299, p. 258 n. 8.
    15 - De Delftse jurist Nicolaus Curius.
    16 - Grotius' derde zoon Diederik, die voor zijn studie in het vaderland verbleef. Hij leerde vestingbouwkunde onder Johan van den Bosch.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]