eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2365. 1635 november 25. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Quanquam scripsi nudiustertius2 per tabellarios, tamen Sadlerum3 euntem ad Sublimitatem Tuam nolui sine meis literis dimittere.

    Video rerum prudentes omnes ita judicare non posse diu heic bellum trahi. Causae ita credendi multae sunt. Princeps Condaeus4 palam improbat belli indicti consilia. Comes Suessionensis5, quod a consultationibus potissimis arceatur, fert graviter. Nobilitas queritur se impensis gratuitae militiae exhauriri idque contra instituta vetera extra fines. Plebs a monachis incitata partim et incommoda gravissima sentiens sublato cum Hispanis Belgisque commercio multorum et rebus belli jure confiscatis damnat arma, quasi non in publicum bonum, sed ex unius hominis suas injurias exsequentis arbitrio sumta. De gazis suis quod jactant, nugae sunt. Videmus ipsi, quantis in difficultatibus immo et periculis vectigalia aut exigantur vetera, aut tententur nova orta nuper gravi seditione non in longinquis regni partibus, sed Carnuti. Ipsae, quae haberi possunt, pecuniae quam male administrentur, quis non videt? Numerorum militarium vix tertia pars apparet. Hinc Valentiae infelix obsidio, nisi et Sabaudi6 dolus adfuit, quem multi suspicantur: Valli Telinae imminens vere proximo periculum. Apud Lotharingiam bellum, quod in Germaniam parabatur, intra viscera receptum flagrantibus non apud Metim tantum, sed in Burgundia villis igni hostili: pari modo per Picardiam ac vicina non modo in hostem promotum nihil, sed vastitas in agris, deserta itinera ob raptus inultos. Societatum sublata fides. Ut de Germanis taceam, quorum vix ullus est princeps, vix ulla civitas, quae non pacem aut fecerit aut precibus ambiat, principi Arausionensi7 non magis quam Sabaudo fiditur. Quid mirum? cum Sabaudo Pignerolum hi extorserint, Sabaudiae compedem, principi autem Arausionensi Arausionem extorquere omni modo voluerint, utrumque autem deceperint,

    360

    Sabaudum celatum cum in hac aula esset ea, quae per Italiam suo ex usu pepigerant: Arausionensem vero in Flandriam ante annos aliquot in spem inanem venturi e Gallia exercitus pertractum.

    Accedunt ad haec ex formidine potentium divisa passim imperia, magnum militiae malum, nec aemulatus tantum, sed inimicitiae apertae inter Brezaeum8 et Castilionaeum9, ita nunc iter Incolismensem10 et Lafortium11 nec magis occultae inter Sabaudum et Crequiacum12.

    Sunt autem mala haec omnia ejusmodi, ut remediorum spes sit nulla, Cardinalis13 laborum impatiens curam rerum in monachum14 derivat: is levi cura defungitur. Butillerius filius15 nihil nisi cursitat, pater16 differt omnia. Qui aerarium tractant, qui militi praesunt, omnes immissos se putant in auream messem. Horum omnium peccata onerant cardinalem, vitae quoque suae trepidum. Nec segnis per Masarinum17 pontifex18 ostentare pericula, quo magis pacem suo ex usu, id est, cum maximo protestantium damno conficiat.

    Videbit Sublimitas Tua, quae ibi se conditiones offerant ad pacem aut bellum. Ego eos, quos convenire licuit, ita edocui, de pecunia tam diu debita, de legatione, postquam utendi tempora abierant missa19, de detractis amicorum nobis opera iis in Prussia obventionibus, quibus belli onera sustinebantur, ut quicquid constituerit Sublimitas Tua, constituta ei sit existimatio.

    Illud adhuc texi hactenus, quod in tempore promi poterit, non obstrictam fidem Suedicam, nisi rex20 bello cum domo Austriaca implicaretur: implicitus est cum Hispano21 ad nos non pertinente: cum Caesare22, qui nobis hostis est, non implicitus.

    Haec non eo scribo, ut quicquam suadeam remotior a rerum, quae illic geruntur, cognitione, quam ut id possim, sed ut plane videat Sublimitas Tua liberam sibi esse consultationem, quocunque res ducent. Ejus prudentiam Deus, bellorum pacisque arbiter, Excellentissime Domine, ad bonum Suediae, christianique orbis regat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius

    Lutetiae, 15/25 Novembr. 1635.

    361

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 197; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 121.
    2 - No. 2359.
    3 - Philip Sadler, officier in Zweedse dienst.
    4 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    5 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    6 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    7 - Frederik Hendrik.
    8 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    9 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; met de markies van Brezé had hij de leiding gehad van de Franse troepen in de Nederlanden.
    10 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    11 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    12 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    13 - De Richelieu.
    14 - Père Joseph; zie over hem V, p. 309 n. 12.
    15 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    16 - Claude le Bouthillier, heer van Pont en van Fossigny.
    17 - Giulio Raimondo Mazzarini, extra-ordinarius nuntius te Parijs.
    18 - Urbanus VIII.
    19 - Hierom had Grotius - op aandringen van Oxenstierna - herhaaldelijk de Franse koning verzocht; tenslotte werd Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, gezonden, die toen echter weinig meer kon uitrichten.
    20 - Lodewijk XIII.
    21 - Philips IV.
    22 - Ferdinand II.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]