eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2400. 1635 december 20. Aan L. Grubbe1.

    Nobilissime Domine,

    Iustissima est, qua uteris excusatio absentiae. Quae si non suppeteret, tamen negotia, quae illis in partibus vos omnes his temporibus urgent, homini non iniquo satis purget etiam diuturnius silentium. Illud nullius culpa, nisi quod saepe non

    415

    favent venti, neque semper paratae sint, quae vehant naves, evenit, ut tardissimum sit literarum iter, quemadmodum hae tuae, quas habui postremas, XX scriptae Octobris vet. cal. ad me XVII Dec. novi cal. pervenere.

    Ex itinere magni D. cancellarii2 in Suetiam omnia rebus nostris optima merito expectamus. Id enim a nobis exigit illa cum animi eximia magnitudine conjuncta admirabilis prudentia.

    Hic per hyemem res novae quiescunt, nisi pro iis habere liceat nova edicta multa ex immensa, quae hic regnat, honorum cupiditate fructum publico quaerentia.

    Caesarianorum3 per Alpes transitum in Italiam videntur ad aliquot tempus inhibiturae nives. Vallis Telina hoc anno foecunda Gallorum victoriis fuit. Nam XXI/XXXI Octobris dux Rohanius4 Caesarianos apud Bormium irrumpere parantes magna affecit clade, in qua mille ferme et quingenti hostium caesi. Inde Hispanos sub Cerbellono5 apud Morbegium se immunientes in fugam egit.

    Est et hoc Gallicae felicitatis, quod cum paribus utrinque incommodis laboraretur, Gallassius6 prior in Alsatiam recedens non modo Burgundiam aliaque Galliae magno liberavit metu, sed et Lotharingiae insessa a se loca reliquis occupare volentibus.

    A vestris partibus magnum regi7 regiisque administris gaudium attulit Bannerii8 de Saxonibus victoria et Ridvini9 altera. Minus invisum erit quam esse coepit Germaniae nomen, si saepe nobis inde talia nuntientur.

    Vale, Nobilissime Domine, nostri non immemor.

    Tuae Nobilitati addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, X/XX Dec. MDCXXXV.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 112. Gedrukt Epist., p. 203. Over Lars Grubbe zie V no. 2064, p. 432 n. 12.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - De troepen van Ferdinand II.
    4 - Henri, hertog van Rohan.
    5 - Johann, graaf van Cerbellon.
    6 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Johan Gustavsson Banér; vgl. ter zake no. 2350, p. 336.
    9 - Patrick Ruthven, graaf van Forth en Brentford (1573-1651), luitenant-generaal in Zweedse dienst; hij verliet deze in 1638.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]