Frater optime,
Iterum sub novi anni auspiciis felicia omnia tibi tuisque ut comprecer, officium meum exigit.
Hortatur et anni tempus, ut consules te Delfenses ignorare pati non debeam; scias igitur duobus, qui praeterito anno rempublicam administrarunt, Beresteinio2 et Duystio3, adlectos cognatum Adrichemum4 et Everardum Lodesteinium5, quorum hic consul antea non fuit. Ex scabinali ordine moti Welhouckius6, quem consulem suffraga destinaverant, et Meermannus noster7, qui per quattuor iam annos id munus gesserat, cui suffecti Molhouckius8, homo tibi ignotus, sed minime malus, et Nicolaus Bogardus9, Meermanni affinis.
Parentibus10, quod jusseras numeravi ipsis calendis, ut strenae nomine datum intelligant.
Cornelium tuum11 Hamburgum recte venisse ex senatore Reygersbergio12 laetus intelligo, nam ab ipso nihil habuimus.
Vides hic inclusas vocabulorum et litterarum notas aliquot a me confictas13, quas hactenus reservavi, ut eae certo per filium14 curentur: iis nos, si occasio ita tulerit, uti poterimus. Elegi nomina jurisconsultorum, utpote cum studiis nostris maxime convenientia; in litteris solos notarum ductus, non autem vim, quam alias habere solent, consideravi: addidi et characteres ad modum hebraeorum confictos, non veros, quia in his minus erroris admissum iri credidi. Tu haec qualiacunque boni consule et me, ut hactenus fecisti, solito amore prosequere.
448
Vale cum uxore et liberis15.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, II Januarii 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Très chrestien A Paris.
In dorso schreef Grotius: II Jan. 1636 W. de Groot.