Nobilissime Domine,
Satis intelligo ademta Prussia amicis in hostes mutatis tarda ad exsolvendam promissi fidem Gallia rem nummariam multum nobis2 esse accisam; quominus molestum me vobis esse debere de negotiis alienis, cum satis habere debeam, si mea ad affectum perducam. Tamen ea cum sit frontis meae infirmitas, ut petentibus amicis negare nihil possim, rogo veniam des eadem facilitate, qua ego inducor, ut petentibus amicis negare nihil possim, rogo veniam des eadem facilitate, qua ego inducor, ut talia suscipiam.
Nobilis ille ex praetoria regis3 cohorte, ad quem jus a D. de la Ville4 pervenit, eo minus commendationis meae eget, quod ipse ad te scribat et summe faventem sibi habeat Sanctichaumontium5: a quo si magnas, ut hic rumor est, pecunias res Suedica accipit, poterit hujus postulatorum haberi ratio.
Hottomanno6, si de chartis ejus comparandis confici negotium non placet, velim tamen, ut antehac, dari aliquid in solatium senectutis, ne se credat in eo, quod nostris semper studuit rebus et quam potest maxime eas juvat, operam perdere. Trecenti floreni gratum ei munus essent.
Marinus7 queritur, quod nec pecunias nec literas accipiat. Moratur nunc
454
apud Clavennam8 rerum dotalium causa. In rebus Italiae saepe fallitur tardis et incertis nuntiis. Forte utilior esset Venetiis ad aucupandos rumores. Sperat ipse iter Constantinopolim.24 Octobris datae erant postremae abs te quas habui literae; ex eo nullas habui, cum a Mullero9 habuerit Hebsteinius10 12 datas Novembris, quae vos a Sanctichaumontio adhuc illis in partibus retineri nuntiabant. Spero aliquas in itinere esse, quas venti aut alia aliqua mora detinet. Et ecce vix huc usque in scribendo perveneram, cum duas abs te accipio 6/16 et 13/23 Novembris datas curante legato Camerario11. Gratias ago pro iis, quae nuntias. Deus det in posterum etiam meliora. Maxime gaudeo, quod Excellentissimo D. cancellario12 video curae esse, ne indecora publico sit legatio mihi mandata. Ego quantum fieri potest annitar, ne quid a me desideretur.
Quandoquidem in Pomerania moramini, spero jam advenisse ad vos filium meum13, qui ut te amicum meum sentiat, summe precor. Si quis ejus vel exiguus potest esse usus, velim sane. Sin minus, redeat nuntium nobis gratissimum bonae vestrae valetudinis referens.
De Hottomanno dixi supra: illud, quia literae priores interierunt, repetam: de chartis ejus comparandis mandasse mihi aliquid magnum cancellarium et pretium dixisse tria millia florenorum; velitne id sumi de pecunia quam a Gallis flagitamus, nescio. Et si consilium mutaverit, an munusculum tamen ei, quale modo descripsi, cupiat14 tradi. Pictori Mousterio15 praeceperat, ut imagines primorum in Gallia hominum ad se transmitteret: et praemium16 illi operae largiter solvi voluerat. Sed id etiam quantum vellet esse, non dixerat.
De his quae sit sententia, desidero edoceri, ne quid imprudens aut nimia liberalitate aut parsimonia peccem. De meis impensorum rationibus spero et te et D. Spiringium17, ad quem misi, memores fore. Et de trimestribus in posterum.
Accepi cum literis tuis etiam pacta induciarum cum Polono18, quae bene ut vertant, opto: accepi et reliqua actorum cum Saxone19, quae paulo ante mihi ostenderat Hebsteinius. Mitto tibi longaevi Angli, de quo ante scripsi20, editam hic historiam, ut sit, inter arma quo te oblectes.
Vale et nostri meminisse, te oro, perge.
455
Tuae Nobilitati addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Ian. 1636 ex novo Calendario.
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalcke, secrétaire de Monseigneur le Grand Chancelier de Suède.