504
Frater optime,
Filius tuus natu minimus2 XXIV praeteriti mensis Brielam profectus inde in navem bellicam, quae in statione Goeredana ventum faventem expectabat, se contulit. Neque post illa litteras aut nuntium ab ipso accepi; quae rei facit, ut credam eum jam in Gallias pervenisse, nisi forte reflante vento in Britanniam rejecta sit navis. Ego de omnibus inquirere non desinam, donec certi aliquid aut ex vobis aut aliunde comperere.
Litteras hasce ad te curandas Petrus3 misit, qui jam Amstelodami juris studio - ut spero - insudat. Parentes4 amicique omnes valent et mecum magno vestrarum litterarum tenentur desiderio.
Cognatus Justus Adrichemus5 contra multorum opinionem filiam suam6 filio Gerardi Santeni7, judicis quondam tui, despondit; nuptiis dies dictus est decimus Februarii.
Affinis Reigersbergius8 nondum ad nos rediit; cum redierit libellum deputatis Ordinum offerri curabo, ut restituantur chartae tibi ablatae9.
Novi fere hic nihil habemus: Ordines Hollandiae indies conveniunt neque quicquam fere promovent, certe nihil quod ad summam rei pertineat conficiunt fluctuantibus nimis diu animis inter necessitatem armorum capescendorum et spem induciarum. Putant prudentiores Hispanos iterum artibus suis uti, ut nostris veternum incutiant ipsique bene expeditis rebus nostros imparatos opprimant: certe tricae et subterfugia, quibus utuntur, amplius tolerari non possunt. Iverat Sylvam Ducis eorum invitatu Mussius10, quo cum veniret salvi conductus litteras non repperit; rediit ille Dordracum ibigne per aliquot dies substitit: rursus eo, unde venerat, navi relictus, fere integram per septimanam in navi latuisse creditur atque ita tandem comitante buccinatore Turnhoutam petiit. Multi putant nondum advenisse ex Hispania mandata nunquam adventura aliis compertum sibi aliter esse contendentibus. Certe nunc res ἐν ἀϰμῇ est, ut aut rumpenda sit ulterior tractatio aut, si spes bona allucessit, perficienda.
Illud pene oblitus eram de Tilenianis tuis litteris11 monere, quod ex Mairio12 intellexi, omnia nimirum, quae ipsi tradideras Heidelbergae in excidio urbis
505
periisse; illuc enim imprimenda Mairius miserat. Casauboniana13 ab Elzeviriis14 repetere non desinam. Characteres hos Anthologiae Graecae15 destinat Blavius16 latinos eos, quibus usus est in argumentis paragraphorum operis tui de jure belli17; sed revera lentior ipse est quam tua expectatio requirit.Vale, frater optime, cum uxore et liberis18.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Februarii 1636.
Adres: Excellentissimo Viro Hugoni Grotio Regni et Reginae Sueonum apud Galliae Regem Legato Parisiis.
In dorso schreef Grotius: 3 Febr. 1636 W. de Groot.