Illustrissime Domine,
Implevit spem Colmariense, de quo scribere coeperam, negotium2. Ad Gallici exercitus, sex millia fuere, adventum dilapsi hostes facilem eo additum fecere, 27 Ianuarii. Invecti mille sacci frumento onusti a Spinali; non pauciores indidem altera vectura exspectantur et missi qui ab Argentorato et Basilea siquid ibi alimentorum abundet, petant. Nam a Benfeldio, quo itidem misere, nihil accepturos puto, quod id praesidium opus habeat in longum alimentorum copia. Guemeram sperant suae potestatis se facturos Galli, quo cuncta tutius Colmariam inter et Schlestadium commeent; deinde militem in loca proxima distributuri ipso cardinali Valetta3 Tullos reversuro. Galassiani4 agminis pars magna laboranti Saxoni5 succursum ivit; pars apud Tabernas haeret neque se cum Coloredi6 copiis superantem Alsatiam obtinentibus sociare potest ob intercedentes Gallos. Ridet omnis circum Colmariam ager egregia Manicampii7 cura.
Anglos Galli pertrahere ad belli societatem laborantes non multum promovent; nec magis Angli sine ea societate sperantes a rege8 obtinere promissum curandi, ubi de pace agetur, ut ad dominos Palatinatus redeat. Illud interim aequi et rerum periti mirantur regem Galliae Domui Palatinae tribuere nolle veterem electoratus titulum, cum qui medios se gerunt faciles praebere se soleant in nominibus talibus utrique certantium parti tribuendis. Nimirum obstant arcana cum Bavaro9 pacta.
Veneti Roma revocarunt eum10, qui res ipsorum ibi agit: nuntium quoque pontificium11 negant Veneti senatus habiturum copiam, nisi Reipublicae satis-
507
faciat pontifex12 de injuria, quam accepisse se ajunt, quod exoleta inscriptione veteri de Friderico I.o Imperatore13 pontifici14 Venetiis supplice facto, aliam suffecerit omissa, quam prior illa habuerat, memoria meriti Venetorum, cum navali proelio vincerent Imperatorem filioque ejus capto15 ipsum sub jussa pontificis cogerent: tam malo formidandoque principibus omnibus exemplo, ut mihi optandum atque etiam, si possit, magno redimendum Venetis videatur, ne qua etiam in libris exstet ejus facti memoria.Magni paratus fiunt ad bellum Italicum tres in partes inferendum in agros Mediolanensem a Crequiaco16, in Laudensem a Thoirasio17, qui regis permissu Parmensi18 militaturus est, et Comensem a Rohanio19. Dolendum est tantum temporis Hispano20 datum ad sua operibus ac milite munienda, quae nuper paene nuda occasiones agendi egregias dabant. Nunc Germani per Alpes, Hispani, Campani, Siculi, mari ac Genua in fines Insubrum venere. Illud gaudeo Sabaudi21 cum Crequiaco majorem quam antehac sperari conjunctionem.
Ad conventum de pace video adhuc Leodium destinari; legatos ab Hispano credi Montiregium, Neapolitani regni antehac rectorem22, Ognateum23, Mirabellium24 et e Belgis Rosam25. Summa potestas ejus rei cardinali Hispano26. data est. Rex dicitur se parare itineri tuendos ad fines.
Novae incidunt controversiae Gallos inter et Anglos ob Anglicas mercatorum naves a Gallis captas obtentu belli in Hispanum vetere Anglorum exemplo. Dicuntur Angli paratam habere classem XLV navium. Sed haec non minus vos noveritis.
A Bruxellis scribitur emori spem induciarum, ex quo Galli se admiscent. Dux Parmensis paucos dies heic futurus est.
Tibi tuisque omnia opto prosperrima.
Tuae Illustrissimae Dominationi omni studio addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Febr. n.c. A.o 1636.
508
Si quis sit Amstelodami in aliquo rerum Suedicarum ministerio, nolim tuas curas gravioribus rebus deditas tot non meis tantum, sed et alienas, quales hic vides, literis onerare27.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. Hagae Com. A.o 1636 5 Martij.