eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    69

    2542. 1636 april 6. Van A. Oxenstierna1.

    Magnifice ac generose domine, amice plurimum honorande,

    Cum mihi ob negotiorum plurimorum concursum aliquandiu silendum fuerit, maxime vero quod exitum negotiationis meae, quam hic Wismariae ante septimanas circiter quinque cum legato christianissimi regis, marchione Chamontio2, super foedere inter regna Sueciae et Galliae renovando augendoque instituere coepi, expectare voluerim, ut esset quod certo referrem, nunc ea tandem incertitudine ex[s]olutus magnificae dominationi tuae significo convenisse quidem inter nos in plerisque, quos hic nunc una iungo3, articulis, sed, quod imperatorem4 et eius socios pro hostibus obtentu defectus mandati expressis verbis declarare noluerit - quod equidem substantiam totius negotii concernit - eo res tota in suspenso relicta et ad principalium resolutiones intra quadrimestre spatium expectandas dilata est.

    Sed alii tamen articuli interea inter nos sanciti sunt, quibus durante hoc quadrimestri tractatus ullos cum hoste inire vetamur, quod ex adiuncto articulorum exemplo pariter liquet, in quibus, cum mentio quoque fiat responsi regi Daniae5 dandi, certiorem facio magnificam dominationem tuam eum regem literis suis interventionem pacis denuo obtulisse et conventum principum protestantium ad diem 2/12 maji Lubecae expetere, ad quem eos quoque, si qui a parte regni Sueciae tractaturi sunt, invitat.

    Ad eas literas respondi hisce meis ex Suecico idiomate in latinum translatis, ex quibus magnifica dominatio tua facile colliget, quae me rationes hoc tempore maxime urgent, nec minus ipsa diiudicabit, quid ex conventu illo nobis boni sperandum sit vel non.

    Praeter haec magnificam dominationem tuam celare nolui, qua fortuna nuper usus sit in profligandis hostium copiis dominus campi mareschallus Banerius6. Is, cum oblata occasione aliquid praeclari efficere constituisset, haeserat in ambiguo fama percreb[r]escente Hatzfeldium7 cum auxiliaribus copiis nonnullis electori8 in propinquo esse, huic ne obviam procederet, an hostiles inter exercitus per stativa trans Salae flumen dispositos grassaretur, ut vel cedendo hosti, si qua commoditas emergeret, invigilaret vel saltem loca, ex quibus pabulo et annona iuvatur, corrumperet.

    Postremum hoc tandem placuit tamque prospere successit, ut equitatus maxima parte ad München-Neuburg per Salam reperto vado, mille vero selectis sclopetariis ponte ad Calbe traductis in stativa hostilia se effuderit tresque equitum

    70

    legiones, unam Schafelitzkianam9, Luneburgicam10 alteram et tertiam Wimariensem11, captis vexillis decem ceciderit ac profligarit; cuius victoriae fama ad Saxonicos perlata convenere caeterae legiones omnes ad Halam sub tormentorum tuitione ideoque dominus campi mareschallus, postquam diem unum in conspectu hostium substitisset atque eum frustra expectasset, rediit in castra cum incolumi exercitu.

    Hisce m. Dominationem tuam quam optime valere cupio.

    Tui amicissimus
    Axelius Oxenstierna m.p.

    Dabam Wismariae, die 27 Martii A.o 1636.

     

    Proximis literis scribam de rebus tuis privatis et, quantum est in me, curam tui habebo.

    Adres: Serenissimae Reginae Regnique Sueciae apud christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, magnifico ac generoso domino, domino Hugoni Grotio, domino amico plurimum honorando, Parisios.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA., coll. Gallica, brev till legaten Hugo Grotius 1635-1638. Orig. eigenh. ondertek, met eigenh. postscr. Antw. op no. 2500. Gedrukt Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 269; deze editie geeft op sommige plaatsen een onjuiste lezing.
    2 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciale gezant van Lodewijk XIII bij de Zweedse rijkskanselier.
    3 - Deze bijlagen ontbreken.
    4 - Ferdinand II.
    5 - Christiaan XV; zie voor het bewuste antwoord Oxenst. Skrifter 1. afd. XV, p. 254.
    6 - Johan Gustavsson Banér.
    7 - Maarschalk Melchior von Hatzfeldt und Gleichen; zie no. 2500, p. 11 n. 3.
    8 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    9 - Van Bernhard Schaffalitzky.
    10 - Van Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    11 - Van Wilhelm van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]