Illustrissime Domine,
Multa me voluptate affecerunt et literae tuae et is qui eas tulit Prada2, testes perpetuae tuae adversum me bonitatis, pro qua gratiam sicut pridem3 debeo, ita unde persolvam non invenio, nisi forte sufficiat tibi fidus beneficiorum custos animus et publicis utilitatibus, quas nunquam a tuis sejunxisti, intentus.
Dicet tibi Prada et valetudine nos frui Dei munere commodo et legationis negotia interpolare dulcibus nunc etiam musis. Cujus vitae si alia exempla non habeam, te uno contentus essem.
164
Prodiit hic pridem nihil magni sed sub praelo tarde satis se emoliuntur Biblia Plantinianis4 accedentibus aliquot interpretationibus Orientalibus auctiora, Cyrillusque et Theodoretus5.
At ex Anglia otioso regno Johannes Seldenus6 spectatum jam multis operibus ingenium Mare clausum edidit, mari libero7, si forte legeris oppositum.
Eo libro multa sane eruditione resperso totum id mare, quod ab Anglia ad littora usque Hispaniae, Galliae, Belgicae, Germaniae, Daniae patet, Anglico regno jure proprietatis vindicat.
At ne quis ostentamentum ingenii tantum putet, extraordinario Batavorum legato8, qui nunc Londini est, facta est per regni Britannici ministros ejus juris denuntiatio. Edictoque cautum est, ne quis eum Seldeni librum alibi editum in regnum importaret.
Ego, si quid paratum habuissem e Graeco - et habeo anthologiam omnem9 latinis redditam versibus, sed typos satis commodos quaero adhuc -, id ausus fuissem tibi mittere, quem Graecis ita tangi scio, ut facile possis latina transire. Tragoedia autem illa, quam misit D. Priandius10, inter peregrinandum effusa destituto a librorum auxiliis, tanti, quanti tu es, judicii lectorem merito formidabit. D. tamen Priandio, quod et de hoc partu meo magis pro nostra vetere amicitia quam pro merito judicaverit, ignoscendum est.
Vale, vir summe. Ero semper Excellentiae Tuae.
Toto animo addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXVI Maii MDCXXXVI.