166
Nobilissime Domine,
Quod literas meas mense exaratas Aprili2 acceperis, gaudeo. De caeteris doleo diligentiam, quam in curando adhibui, suo caruisse successu.
Priolus3 et literas ad me de duce Rohanio4 pertulit et narravit, quem reliquerat statum, utinam protestantibus Vallis Telinae laetiorem. Sed video, ut dii isti terrestres caeteros pilas habeant5. Non debet tamen ea res fortium Rhaetorum aures Hispanicis sirenibus aperire. Melius est exsulare quam trucidari. Et Galli per consiliorum inconstantiam peccant, Hispani destinato eoque insanabilius. Audio Venetos auctoritatem suam, quae merito magna est, his pactionibus adjecisse. De Mediolano quid sperandum sit, facile vides, cum bellum in ipso limite haereat.
Abiere hinc cardinalis Valetta6 et dux Bernhardus Vinariensis7 aliquid ad Rhenum et Mosellam, ut creditur, molituri.
Tuendis Galliae finibus non spernendum exercitum habet princeps Condaeus8 et alterum comes Suessionensis9.
Suedica arma partim ad Magdenburgum et ei vicina sunt, partim Pomeraniam tuentur crescuntque copiae militares et commeatus tum ex Suedia tum ex Livonia et Germania. Et quosdam principes, praesertim Luneburgicum10, pacis a caesare11 non optimae servatae poenitet.
Magnus cancellarius12 Stralsundiae est, incertum an in Suediam iturus. Ego in meis ad eum literis tui et amici optimi optimeque de rebus Suedicis meriti meminisse non desino.
Speramus Batavos, qui jam Scenckiano castello recuperato13 triumphant, quod restat anni non situros abire sine magnis astibus14.
Et ad alendas Leodiensium iras adversus caesarianos, abs queis male sunt habiti, mittitur a rege15 dux Bulionius16 sub imperio suo habiturus reliquias militis, quem rexit Brezaeus17. Classis quoque regia jam parata est vela facere, cujus se Batavae naves breviore per Oceanum via adjungent.
167
Utinam tantundem facere Angli vellent. Ea expeditissima ad repetendum affini domui Palatinatum cum electoratu esset via. Non solent enim ii, quibuscum nobis res est, quicquam reglutinare, nisi vi domiti.
Speremus optima: feramus qualiacunque eveniunt.
Vale, vir nobilissime, et nos amare perge.
Tuae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XVII/XXVII Maii MDCXXXVI.