Εὖ ζῆν.
Fecit summa tua humanitas, vir amplissime, fecit summa tua benevolentia, qua me coram es complexus, ut non dubitaverim hasce ad te litteras, licet minus elegantes, dare. Fecerunt insuper summa tua in me collata beneficia, ut potius quamvis aliam, quam ingrati animi notam, incurrere velim.
Gratias igitur quantas possum maximas tibi et habeo et, quoad vivam, habebo semper pro quamplurimis officiis ac beneficiis, quibus me plane immeritum tibi devincire ac, ut cum Seneca loquar, prorsus cingere voluisti2. Quod si vero libenter debere, ut eidem videtur3, est beneficium reddere, me tibi adeo libenter debere palam profiteor, ut nunquam ex aere tuo exire, sed aetatem tibi debitor esse cupiam.
Quod mihi promisisti litteras commendatitias, si tibi commodum fuerit, quaeso, ut caeteris tuis beneficiis adiungas atque intra mensem unum aut alterum ad me mitti cures.
Quod superest, vir amplissime, quin pacem ac concordiam in regnis nostris borealibus consiliis tuis salubribus, ut caetera tua sunt facta, diligenter conserves, nullus plane dubito; idque ut facias, te etiam atque etiam obtestor.
Vale, amicorum summe, ac tui amantissimum redam(a).
[Joachimus Gersdorff]4.
In dorso met andere hand: Mons.r monsieur Grotius Am(bas)sadeur ordinaire de la Co(uronne) de Suède vers Sa maje(s)tées Chrestienne à Paris. Nempe Hugo Grotius.