eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2710. 1636 augustus 14. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Corbiam, quae capta credebatur, verberari adhuc hostilibus machinis et valido praesidio, nulla tamen spe evadendi, sustinere adhuc se credibilior fama est. Sed, praeter Capellam et Castelletum, Roiam et Mondiderium Hispanis cessisse constat et ex captis locis auctum illi tormentorum numerum, cum ipse ex Belgio quadraginta attulisset. Etiam Noviodunum - vulgo Noyon - in hostis esse potestate asseveratur, rumores tales graviter quamvis comprimente aula, quod adversa loquendi libertatem dare soleant. Atque adeo passim multae audiuntur infensae potentibus voces praecipue in cardinalem Riceliacum invidia erumpente. Objiciuntur ei haec maxime, quod junctos sibi sanguine, quanquam impares, magnis muneribus imposuerit; quod rem pecuniariam pessime tractari passus sit; quod urbem hanc tum ut suos hortos extenderet, tum ut nova monasteria surgerent, non una ex parte in tam gravi ac propinquo bello moenibus nudaverit nova moliens nimis longo ambitu; quod pecunias, tormenta, pulverem miserit in suum Portum Gratiae. Postremum hoc praeter caetera his diebus in Parlamento graviter jactatum est, ut amplissimi ordinis nomine querelae ad regem2 perferrentur praecipuo incitatore praeside Memmio3, fratre Davausii4 nunc in Galliam reducis.

    Primum praesidem5 idem Memmius insectatus est ut publica commoda prodentem, dum privatis studet commodis. Sed rex his auditis quosdam e parlamento ad se vocavit, et in his Memmium, severeque eos increpuit, quod litibus judicandis praefecti regni res attingerent; sufficere se regimini; neque tamen aut se aut cardinalem - is adstabat - aures occlusurum, si quis privatim haberet, quod e republica duceret; sed in concessu ipsorum turbide ac per factiones agi; quare interdicere se, nequid talium negotiorum in consultationem vocarent. Quae in Portu Gratiae ad tutelam oppidi maritimi magnique usus misisset cardinalis, suo misisse imperio. Addidit cardinalis, etiamsi a rege non defenderetur, satis sibi esse rationum, quibus se suaque acta apud omne genus humanum defenderet. Abiere senatores trepidi, mussitantes, assentantes, etiam Memmius memor indicti sibi ante annos duos exsilii.

    321

    In urbe hac6 munienda laboratur. At pontifex7, ut cardinalis Riceliaci animo religionem, si posset, super his bellis injiciat, misit ei responsum astrologi8, qui inspecta genesi cardinalis, negat eum anno toto pervicturum. Idem astrologus magna in aestimatione apud pontificem talibus credulum praedicit pacem futuram anno demum 1639.

    Mater Suessionensis comitis9 graviter expostulavit cum cardinale, quod filio suo pericula mandarentur nullis ad depellenda viribus; nam cum ad Braiam aut propinquum ei Serisium vicum 4 Augusti Samaram amnem cum magnis illis copiis - XVI M equitum, XX M peditum fuisse aiunt - transiret [hostis], non erant comiti Suessionensi octo hominum millia.

    Potuerant hostes a nobilibus rusticisque Picardiae sisti; sed iis arma pridem rex abstulerat, ut feras sibi servaret. Dux Longavillanus10 multum hoc tempore laborans nullos e Picardia nobiles, et Normannia aegre ducentos, excire potuerit.

    At Hispanorum crescere dicuntur copiae bis mille nuper ad Capellam, deinde ter mille aliis transire visis. Et ad Arleusiam Cameraco non procul alium exercitum habet Hispanus cardinalis11.

    Spes hic est Batavos non quieturos, quamquam illos alieno sane tempore novis impendiis defendendum ad piscatum Angli implicant misso cum classe Northumbrio12, ut tributum piscarium extorqueat. Id solventibus praesidio sit. Batavi vero totis imperii sui viribus certaturi sunt, ne id onus, quod semel institutum in immensum glisceret, ut illud in freto Danico subeatur.

    Frater regius13, quanquam se nuper imperato ab urbe abitu offensum non dissimulans, corrogat, quod potest mittitque tuendis finibus.

    Cardinalis de sua arca duos milliones regi se mutuos dicit dare. Bulionio14 partem ejus pecuniae, quam haec civitas in novi militis stipendia collegerat, sibi tradi velut ad promovendum Dolae obsidium postulanti negatum id metu viscatarum manuum.

    At princeps Condaeus15 ad Dolam etiam nunc haeret et, quo minus II M equites de suis castris mittat, dicit equitis multum sub Gallasio16 Brissacum atque inde comitatum Burgundiae petere; esse et alios sub duce Carolo17 in vicinia, quibus opponi debere vim equestrem aut malum accipi. Ita spe auxiliorum ferociunt Dolani, ut per tubicinem principi Condaeo significaverint, dare se illi sex dies liberos, ut indemnis cum exercitu abeat; post id tempus si maneat, impune id ei non fore. Ille pari contemtu negavit se eos ad veniam accepturos, nisi colla restibus vincti supplicent. Male Gallis evenit haec hostis in frugiferas maxime Galliae

    322

    terras irruptio tempore messis, quam totam suam fecit Hispanus, unde ipsi ingens copia, et in urbe caritas plebi gravis. Putantur civitates et vici suo sumtu exhibituri regi L M hominum, sed hoc remedium necessitate expressum, sicut stipendii administrationem populo dabit, ita et loquendi libertatem valde formidatam potentibus.

    Rhotomagum in magno metu fuit non minus quam urbs haec. Nunc ad novas vires parandas dato tempore resurgunt animi manentque hi, qui secedere decreverant.

    Dux Sulliacus18, qui sub rege Henrico IV pecunias et armamentarium rexerat, dixit regi patris temporibus fuisse semper arma in publico parata, unde centum millia instruerentur. Sed obturbabant eum aulici Nogamus19 et Sanctisimonius20, ut libere sermonem pertexere non posset. Ab aliis nec hoc tacetur, quae tam cito hosti cesserunt, oppida non ob aliud amissa quam quod nec militi stipendium esset nec oppidanis arma, erepta, ne adversus tot novorum onerum repertores et redemtores vulgus insurgeret. Nuper in hac urbe cum cardinalis incomitatior ostentandae securitati per urbem vectaretur, quidam anteambulonum ejus a plebe male tractatus est. Displicet multis, quod Incolismensi duci21, parum grato in vulgus, equitatus per Picardiam regendus datur, infringendae, ut creditur, auctoritati mareschalli Lafortii22, qui cohortibus tantum imperabit.

    Ex tot monachorum sodalitatibus soli carthusienses et coelestini pecuniam usui publico obtulere, singuli ordines ad alendos milites quadringentos; tantundem de suo promisit universitas.

    In Italia res per discordiam pereunt relatusque in hyberna ille modo Mediolano imminens exercitus. Sabaudus23 adversa in suam utilitatem rapiens Pignerolum reposcere incipit alioqui, ut creditur, exemturus se bello; idem Parmensis24 ut faciat, suadet Etruriae dux25.

    A Rohanio26 quoque nihil est hoc tempore, quod speretur sociis procul remotis et metu irruptionis hostilis ex agro Tirolensi praeter alia mala prioribus literis memorata. Rhaetos supra vetera et hoc offendit, quod perscripta eis dux dare recusat, quae ad pacta super Valle Telina rex addidit cupientibusque illis et conventui ostendere dixit nihil in iis esse, quod Rhaetis noceret, quaedam ipsis utilia; id est unum hoc, ni fallor, quod pro annuo tributo a Valletelinatibus debito communi Rhaetorum rex se expromissorem facit: manentibus caeteris quae jus imperii libertatemque religionis imminuunt. Mittuntur itaque ad eum legati, qui ex ore ipsius regi placita intelligant et ad conventum referant tamque exigua illis in locis fides habetur Gallis, ut incolae Vallis Mussolinae duo illis tormenta commodare noluerint, nisi pecunia, quantum valerent, apud se deposita.

    323

    Quae apud lacum Constantiensem se tenuere hostium copiae, partim in Alsatiam flexere, partim adhuc in Italiam transitum minantur sollicitis Altorfiensibus, ne in itinere haereant Helvetiis graves. Eosdem Helvetios rogavit pontifex, ut ad pacem promovendam mittere velint; legatum suum27 Bononiae esse, ut, ubi de loco colloquii convenerit, eo se transferat. Dissolutus est Helvetiorum Badensis conventus28 non aditus ab ullo ministro caesaris29. Bernae, Friburgo, Soloturno, negotium datum pacandi comitatus Burgundiae.

    Quatuor illa Polonorum millia, quae secessionem ab exercitu caesaris fecerunt transque Rhenum se tulere, Silesiam creduntur atque inde patriam repetere. Stipendii inopia dubium utros gravius vexet: nam sicut ob eam Poloni signa caesaris deseruere, ita ex Crequiaci30 Rohaniique exercitu multi se ad hostes conferunt.

    Quid agat classis Gallica non audimus, nisi quod ex Hispania literae ea visa multum ajunt per Lusitaniam trepidatum metuque incerto magna ubique fieri impendia ducesque inter se discordes agere. Andalusiis petentibus, suo sumtu naves ut armare liceret, negatum id, ne populi per se satis impatientes fraeni parere dediscant. Ducum Cardonam31 in Languedociam aliquid moliri additur.

    Angli, qui hic sunt, legati32 videntur Gallicum fedus magis quam antehac expetere, sive revera id volunt, sive ut eo rumore plus impetrent a caesare, omnes componendae ejus controversiae rationes agitante comite Ognatio33. Mihi non videntur aliquid facturi ex usu publico, quoties arcana cum Polonis sub nuptiarum34 velo latentia considero et nova cum Batavis, quae per totum saeculum quierunt, certamina, et pecuniam Hispanicam35, supra quatuor milliones, quae retineri in Anglia ceperat, repente permissam transvehi in Flandriam. Comes Licestrius non dissimulat validam esse eo36 in regno Hispani factionem. Se rogatum, ut, sicut fecerat comes Arundelius37 atque alii, contribuere aliquid vellet ad novam instituendam societatem, quae piscatum harengarum Hollandis interciperet, detrectasse id, ne sub favorabili obtentu Hispani negotium gereret.

    Edicta aliquot mitto, diaria atque horaria potius. Nam ea jam ex quo hostis Samaram transiit saepius mutata in aliam atque aliam formam vidimus, prout intenderat aut remiserat metus aut ab hoste aut a plebe.

    Zavaskius38 mutasse consilium videtur eundi longius et velle mari ad suos reverti.

    324

    Scripsit pontifex ad electores commendans Hungariae regem39 ad regnum Romanorum; pro quo beneficio prolixae gratiae ei actae ab imperatore40 et rege filio.

    Feuquerius41 ab aquis Borboniis, ubi valetudinem refoverat, vix reversus ire jussus est ad exercitum in Picardia.

    Ab Alsatia qui veniunt Galli in Tabernarum oppugnatione multa ajunt impetu magis quam ratione facta atque ex eo accepta tot damna.

    Haec dum scribo, intelligo principem Condaeum in eo esse, ut ab obsidio Dolae discedat, in speciem ut legatis Helvetiis42 id pro beneficio detur, reipsa quod spes ibi sit exigua et propiora pericula urgeant.

    A Massilia literae certos nos faciunt jam advenisse eo Gallicam obita Hispania classem junctamque cum regis navibus longis terrorem facere Italiae. De Novioduno nihildum mali est.

    Deus, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitatis res prosperet.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius43.

    Lutetiae, 4/14 Augusti 1636.

     

    Rogo, Sublimitati Tuae cordi sint meae res, quas et D. Spiringio44 commendavi, ut dignitatem tueri possim. Tum vero in praecessionibus rebusque ejusmodi quid mihi sequendum sit, doceri velim.

    Ad ducem Bernhardum45 nihildum mittitur de pecunia in hoc tempus promissa.

    Noviodunum assultant hostes sed nondum cepere. Marchio Bonivetus46 Gallus ad hostes transivit.

    Praefectos Castelleti et Capellae47 damnavit rex absentes ut equis distrahantur. Id tempori datum facile cum tempore sanabitur.

    Poloni milites, qui secesserant, ad exercitum caesaris redeunt.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 254; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 222; gedeelt. vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 74.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Henri de Mesmes, markies van Moigneville; zie over hem III, p. 122 n. 7.
    4 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux; vgl. over hem V, p. 277 n. 10.
    5 - Nicolas Le Jay.
    6 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Oxenst. Skrifter.
    7 - Urbanus VIII.
    8 - Niet geïdentificeerd.
    9 - Anne de Montafié (zie III, p. 135 n. 5), moeder van Louis de Bourbon, graaf van Soissons; zie over hem III, p. 66 n. 12.
    10 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville, gouverneur van Normandië.
    11 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    12 - Algernon Percy, graaf van Northumberland (1602-1668), op 13 maart 1636 tot admiraal benoemd.
    13 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    14 - Claude de Bullion, surintendant des finances.
    15 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    16 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van de keizer.
    17 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    18 - Maximilien de Béthune, hertog van Sully; zie III, p. 135 n. 10 en ibid., p. 54 n. 3.
    19 - Waarschijnlijk foutief voor Nogentus; bedoeld is dan Nicolas de Bautru, graaf van Nogent (1592-1661).
    20 - Claude de Rouvroi (1607-1693), hertog van Saint-Simon.
    21 - Charles de Valois, hertog van Angoulême.
    22 - Jacques Nompar de Caumont, markies van La Force.
    23 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    24 - Odoardo Farnese, hertog van Parma.
    25 - Ferdinando II de Medici (1610-1670), sedert 1621 groothertog van Toscane.
    26 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van het Franse leger in Graubünden en de Veltlin.
    27 - Martio, kardinaal Ginetti; op 24 oktober kwam hij in Keulen aan.
    28 - Vergadering van de XIII kantons gehouden van 6 tot 23 juli.
    29 - Ferdinand II.
    30 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples, commandant van de Franse troepen in Noord-Italië.
    31 - Don Enrique Ramon Folch, hertog de Cardona de Aragon y Cordova († 1640).
    32 - Burggraaf John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester.
    33 - Don Iñigo Veléz de Guevara, graaf van Oñate y Villa Mediana.
    34 - Er was in die dagen sprake van een huwelijk tussen de Poolse koning Wladislas VII (IV) en Elisabeth, oudste dochter van de in 1632 overleden paltsgraaf Frederik V, de Winterkoning, en Elisabeth Stuart, zuster van Karel 1 van Engeland; het huwelijk heeft geen doorgang gevonden.
    35 - Vgl. no. 2709, p. 319.
    36 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Oxenst. Skrifter.
    37 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    38 - De Poolse gezant Johan Zawadski.
    39 - Ferdinand, zoon van de Duitse keizer Ferdinand II; hij werd op 30 december 1636 tot Rooms koning gekroond.
    40 - Ferdinand II.
    41 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    42 - Voor dit gezantschap, dat onder leiding stond van Johann Ludwig von Erlach, zie men no. 2657, p. 237 en n. 12 aldaar.
    43 - Onderschrift en naam ontbreken in de uitgave der Epist.
    44 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden in Duitsland.
    45 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    46 - Vermoedelijk Henri Marc Alphonse Vincent Gouffier, seigneur de Crèvecoeur, de Bonnivet et de Cazabel (1586-1645).
    47 - Etienne de Rouvroi, baron de St. Simon, heer van St. Léger, gouverneur van Le Catelet, en René du Bec-Crespin, markies van Vardes, gouverneur van La Capelle.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]