eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2764. 1636 september 20. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Venit ad Sublimitatem Tuam tribunus Hamilton2, amicus fide optima mareschalli Hornii3, cui nihil magis nocuit, quam quod nimium multis Gallorum et Germanorum res, quae quam maxime celari debebat, innotuit. Ego ferme postremus eam scivi. Feci, ne pecunia deesset, contribui consilium et operam, jam tum tamen multum metuens, ne res tam multis indicata res nostras suo ex usu nec ultra aestimantibus displaceret.

    Nunc per Angliam transit Hamiltonus ibi quoque communi causae, si quid potest, profuturus. Puto dignum, qui a Suedis bene excipiatur, tum ob virtutes ejus, quas a multis praedicari audio, tum quia Gallicae militiae Suedicam constanter praefert.

    Deus det, ut ejus opera, Excellentissime Domine, Suedia Tuaque Sublimitas felices utantur.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, X/XX Sept. MDCXXXVI.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 72. Gedrukt Epist., p. 266; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 245.
    2 - Hugh Hamilton; zie no. 2734, p. 359 n. 4.
    3 - Gustaf Karlsson Horn; zie no. 2762, p. 397 n. 4.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]