eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    474

    2817. 1636 oktober 29. Aan Bernhard van Saksen-Weimar1.

    Excellentissime Princeps, Illustrissime Domine,

    Non dubito, quin et a regis2 ministris et ab ipsa, quae tantae rei deesse non potest, per Germaniam fama edocta sit Tua Celsitudo de prospero marescalli Banerii3 ad Witstochium proelio. Officii tamen mei existimavi Celsitudini Tuae perscribere quae ex literis D. Salvii4 scriptis die Michaelis Hamburgi, heri autem demum ad me perlatis didici.

    Abiens magnus Suediae cancellarius5 curam belli ad Albim Banerio, ad Viadrum Wrangelio6, ad Visurgim Leslaeo7 mandaverat. Evenit, ut elector Saxo8 auctus e Germania Haetzveldii9, e Pomerania Marazini10 copiis praepolleret militum vi: quae causa fuit, ut et Banerius Leslaeum e Westfalia, Vitzthumbium11 autem e Wrangeliano exercitu, illum cum VIIm, hunc cum IVm militibus ad se vocaret hisque accessionibus firmatus ad Parchimum in territorio Mecklenburgensi subsisteret speculaturus, quid hostes, qui tum Havelam inter et Perlebergam se tenebant, agitarent. Illis tempus otiosum terentibus ultro Parchimo Perlebergam se infert proelio, si eius daretur copia, certus experiri.

    Cum illi oppidi intra munimenta tuti spem certaminis eluderent, Havelbergam properat eaque in deditionem accepta die XVIII Sept. Vet. Cal. Werbam incipit tormentis verberare, donec adfertur nuntius electorem Saxonem XXo Sept. Prutzwalchium iter sumsisse. Quo cognito relicta Werba eodem ipse movet agmen.

    Witstochii factus obvius hostibus, id est electori ipsi, et duobus, quos dixi, imperatoriis12 ducibus ab altera post meridiem hora diei XXIV Sept. ad usque multum vesperae ut illi campo tandem cesserint Banerioque reliquerint victoriam et maximam victi peditis partem, machinas omnes, currus, impedimenta, signa ad haec CXXX: non sine spe futurum, ut hunc successum alia subsequantur.

    Quae cuncta Deus Optimus Maximus ad christiani orbis bonum dirigat suaque tutela, Excellentissime Princeps, Illustrissime Domine, Tuam Celsitudinem sospitet ac prosperet.

    Celsitudini Tuae ad omnia obsequia devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XIX/XXIX Octobris anni MDCXXXVI.

     

    Numerum vexillorum ab aliis minorem tradi video, ut dubitem, sitne in eo vitium eius, qui ad me literas descripsit.

    475

    Adres: Excellentissimo Principi, Illustrissimo Domino Domino Bernhardo Duci Saxoniae Vinariae, Saliaci etc.

    In dorso staat: M.r Grossius, 29 Oct.is 1636.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, Bibl. Vredespaleis, MS 4. Eig. oorspr. Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 89. Gedrukt Epist., p. 274.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - De Zweedse maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - No. 2783 dd. 9 oktober 1636. Voor Johan Adler Salvius zie no. 2514, p. 35 n. 2.
    5 - Axel Oxenstierna.
    6 - Veldmaarschalk Herman Wrangel.
    7 - Alexander Leslie; zie over hem V, p. 420 n. 2.
    8 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    9 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    10 - Rudolf Marazini, veldmaarschalk in dienst van Ferdinand II.
    11 - Hans Vitzthum von Eckstedt, luitenant-generaal in Zweedse dienst.
    12 - Van keizer Ferdinand II.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]