Frater optime,
Cognatum Losecatium2 jam ad vos venisse spero; usus est enim vento admodum favente, cui has litteras tradas velim et me de adventu ejus quamprimum facias certionem.
Nunc nihil fere apud nos occurrit scriptu dignum, nisi quod D.s Beverwartius3 Leccae dominus inter nobiles Hollandiae, qui ad comitia vocari solent, adscitus est, magno usui futurus principi4, a quo dependet.
557
Est et nunc Hagae Lancelottus Brederodius5, qui multa pecunia in extructionem molendinorum, quibus terrae siccantur, frustra consumta nunc petit ereptum sibi senatoris locum restitui, et non paucos reperit sibi faventes.
De Utenbogardo6 altum ubique silentium, ita ut illi jam secure in utramque aurem dormire liceat.
Nudiustertius venere huc nuntii de egregia victoria, quam de Hatsveldio7 et Gotsio8 in Hassia prope Casselum reportavit vester Banerius9 fugato hostili equitatu et peditatu ad internecionem caeso, captis etiam impedimentis et tormentis bellicis; sed haec tu et certius et melius ex Ill.mo D.no legato10 et aliunde intelliges.
Nihil igitur addam praeterquam parentes11, puerperam12, infantem13, me reliquosque amicos bene valere vobisque Deum propitium et omnia felicia precari.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, IX Decembris 1636.
Adres: A Monsieur, Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède vers le Roy Trèschrestien A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 15 Ian.
In dorso: 9 dec. 1637 (sic) W. de Groot.