Frater optime,
Hasce litteras an anteversurus an vero subsecuturus sit Losecatius cognatus2, incertum est; certe is jam itineri se accinxit et, ut nunc flat ventus, vela ad vos facere potuit: eum ut tibi commendem, scio non esse necessarium; illud solum dicam probum ac bonae indolis adolescentem esse dignumque, in quem beneficium hospitii conferas.
A te longo tempore nihil accepi, nisi quod heri mihi traditum est epistolium a te quinto Novembris3 perscriptum, in quo mentionem facis ejus4, qui Heinsium5 sponte sua contra Balsacum6 defendit.
Nudius tertius filiam nostram7 baptizavit publice Utenbogardus8 habita prius egregia concione in magna populi corona omnium cum applausu et admiratione viri octuagenarii et tot casibus ac periculis exerciti. Ita jam ille tacite consecutus est, quod Ordines Foederati concedere noluerunt, abolitionem nempe sententiae: felicior tamen eo Wilhelmus Coddaeus van der Burg9, unus ex ducibus sive navium praefectis, qui contra Dunkerkanos male rem gesserunt ante annum, qui ab Ordinibus Foederatis hoc impetravit, ut liceat ipsi in patriam redire ea lege, ut coram curia provintiali causam suam defendat, atque ita sententia delegatorum hac aestate contra absentem lata in irritum deducta est.
Novi hic jam nihil est, nisi quod multus hic de conventu Coloniensi sermo, ad quem an et vestra regina10 suos legatos11 missura non sit, scire velim.
Ordines Hollandiae in eo sunt, ut centurias aliquot militum velint exauctorare, quanquam contra voluntatem principis12, sed ita rem aerarii exigere asseverant.
546
Parentes13 et amici nostri valent vosque omnes salutant.
Raptim.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, 2 Decembris 1636.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 2 Dec. 1636 W. de Groot.
Boven aan de brief schreef hij: 15 Ianv.