eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2883. 1636 december 12. Aan J.A. Salvius1.

    Excellentissime Domine,

    Iubet me magnus cancellarius2 Germaniae res excellentiae tuae beneficio cognoscere. Itaque exspecto discere prosperos post bene gestam rem ad Witstochium Bannerii3 Wrangeliique4 processus.

    Hic Corbiae obsidio, de qua scribere coeperam5, contra quam ratio sperari sinebat, bene Gallis evenit. Oppidum munitissimum intra septimum diem quam oppugnari coeperat non vallum oppidi, non fossa, ne agger quidem fossae6 circumjectus, sed exteriora his omnibus munimenta, plenum rebus ad vitam tutelamque necessariis a militibus sanis mille et quingentis deditum est XIV Novembris novi Calendarii. Si, qui oppidi praesidio cum dederetur praefuit7, apud Hispanos evadit poenam - varia enim de eo fama est -, supererit suspicio tantae conventionis super inhibendis circa hunc finem armis inter cardinalem Hispanum8 et regem9; eo credibilior, quod nec hostes nec Galli quicquam movent in illis quidem partibus.

    Nam in mari Ligustico insulas Margaritae et Honorati contra Gallorum classem strenue tutantur Hispani acceptis ex Hispania auxiliis, commeatibus et belli paratu. Iidem Socovam, portum Bajonae non procul, captum a se diligenter muniunt.

    Galassius10 adhuc ad utramque Araris ripam se tenet imminutus rerum inopia ac cladibus nonnullis, acrem habens adversarium ducem Bernhardum11, qui Ionvellam nuper in comitatu Burgundiae cepit plenam frumenti vinique.

    576

    Felicitas Galliae, quae hoc anno ingentes hostium exercitus ultra limitem suum repulit, in hoc quoque apparet, quod et frater regius12 et comes Suessionensis13, cum subito insalutato rege ab urbe hac digressi omnium animos metu rerum novarum concussissent, quiescant, ambo, hic Sedani, Blesis alter, periculum, quod suspicabantur, intervallo locorum depulisse contenti.

    Placentiae in Italia, in Germania Ermesteini res malo loco sunt; sed hic spes auxilii, ibi nulla nisi pontificis14 auctoritas tueri potest vasallum; sed controversi juris, cum Placentiam suum ab antiquo feudum esse dicant Hispani. Si sacrorum majestas non plus ibi valet quam nuper apud Vitriacum15, Narbonensi provinciae praefectum, valuit, qui archiepiscopum Burdegalensem16 classi praepositum ac contradicentem sibi baculo refutavit, actum erit de flaminico jure.

    Memini, Hamburgi cum essem, loqui te mihi de eo genere planorum, qui se alchymistas vocant; hoc ex genere egregius fumorum venditor, cum diu non exiguum sui usum praebuisset ad lactandum spe opum novarum, postquam veteres deficiebant, regis animum multis tunc adversis labefactatum rebus in melius flexis non impunitam tulit audaciam aurum de suis fornacibus ita pollicens, si ipse nummos inde cudere sineretur, datusque est in carcerem, sed nobilem, Silvae Vicennensis; Boismallaeus17 ei nomen est.

    Haec erant, quae tempus hoc suggerebat praeter ea, quae omni tempore injuncta mihi arbitror, pro incolumitate Tuae Excellentiae vota.

    Illustrissimae Excellentiae Tuae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, II/XII Decembris MDCXXXVI.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 105. Gedrukt Epist., p. 287. Geadresseerde, Johan Adler Salvius, was hofkanselier en Zweeds gezant residerend in Hamburg en Osnabrück.
    2 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - Maarschalk Johan Gustavsson Banér.
    4 - Herman Wrangel, Zweeds veldmaarschalk.
    5 - Zie no. 2840 (2837).
    6 - De uitgave der Epist. heeft - abusievelijk - fossa.
    7 - George de Brimeu.
    8 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Matthias, graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van Ferdinand II.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    13 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    14 - Urbanus VIII.
    15 - Nicolas de l'Hospital, markies van Vitry.
    16 - Henri d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.
    17 - Dubois Maillé; zie no. 2762, p. 398 n. 3.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]