eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2892. 1636 december 17. Aan S. Bielke1.

    Illustrissime Domine,

    Hyems ut aliarum rerum ita et eorum, quae nuntianda veniunt, sterilis est.

    Rediit ab Anglia Ponica2, spem dilectuum tum pro duce Bernhardo tum pro Suedia in ver rejectam ait; conscribi ibi aliquid militis magis in terrorem quam quod bellum parent et pro honore propinquorum se periculis - ut loquuntur - induant exuantque commerciis nunc si unquam lucrosis. Itaque videntur in pacificando ita se gesturi, ut gratiam sibi imperatoris3 atque Hispani4 pariant, cujusvis alterius damno, sicut cum Suedos Prussiae damno mulctarunt. Etiam Gallis video nostra non multum curari haud eo tantum argumento, quod pecunias jam olim debitas cunctantur solvere, sed et quod sermones injiciant de restituendis iis, quae bello possessorem mutarunt, in quibus et Pomeraniam exceptis aliquot maritimis locis includant, ipsi interim firmi retinere Pinerolium et Lotharingiae potissima. Itaque nobis nostra qua pace qua bello curanda erunt.

    Duo principes regii sanguinis cum formidare se dicunt, formidandos se faciunt: perstant in emanendi proposito; frater regis5 sic, ut urbes sibi tradi saluti

    588

    suae tutandae flagitet; comes Suessionensis6 ita, ut literis ad civitates et praefectos Campaniae scriptis non tantum se fratremque regium de libertate periclitatos dicat, sed ut et se testetur extra causam esse onerum plebis et belli: quae rex7 - ad eum enim literae non resignatae ab iis, qui acceperant, missae sunt - ut turbamenta vulgi interpretatur.

    Pacem certe ab omnibus Ordinibus hic desiderari satis apparet: idque videns cardinalis Riceliacus eam intra breve tempus pollicetur. Melo8, legatorum Hispanicorum unus, iter Mediolano Coloniam incepit.

    Germani, qui per Alpes, qua summae dicuntur, transeunt, ad tria millia negantur pertingere.

    Rhaetos nisi paulo socialius tractent Galli, in periculo illis in locis res utrorumque erunt hoste duabus a partibus imminente armis et intus parante sibi factionem.

    Arundelius9 puto in Batavis jam est ab imperatore si nihil melius, certe spes blandas secum ferens.

    Gallorum ad insulas10, quas repetitum iverunt duas, nullos dum successus audimus.

    Deus, illustrissime domine, fautor adsit et rebus nostris et illustrissimae dominationi Tuae.

    Illustrissimae Dominationi Tuae observantissimus eique addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, XVII Decembris novi Calend. 1636.

    Notes



    1 - Copie Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 2, p. 107. Gedrukt Epist., p. 287. Over Sten Bielke zie men no. 2658, p. 241 n. 9.
    2 - Tobias von Ponikau, raad en gezant van hertog Bernhard van Saksen-Weimar.
    3 - Ferdinand II.
    4 - Philips IV.
    5 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    6 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Francisco de Mello, graaf van Assumar, markies van Tor de Laguna.
    9 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    10 - Ste. Marguerite en St. Honorat.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]