eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2896. 1636 december 22. Van S. Bielke1.

    Magnifice ac Generose Domine, Domine amice observandissime,

    Quod hisce M.D. Vestram compello, causa subest privata Chemnitii cuiusdam2 ex hac urbe Stetinenti oriundi, in qua ipsi negotium haud facesserem, ni humanitas eius mihi nota foret ac privatae huic publica quoque caeterorum, si quos in captivitatem duci contigerit, inesset. Inserviit is a primo quasi ingressu Sacrae Regiae M.tis Domini olim mei clem.mi3 gloriosae memoriae, in Germaniam rebus Sueticis nec inutilem saepius navasse visus est operam. A dedita vero hosti Ratisbona - in qua urbe negotia S.R.M.tis ac regni administrabat - regi christianissimo4 operam suam condixit idque conscio ac non dissentiente Ill.mo Domino regni cancellario5 usique eo sunt suae Maiestatis Galliarum in Germania legati interque eos dominus Sanctichamontius6.

    597

    Cuius dum negotia per Westphaliam fido huc illuc defert ministerio ac imprudentius forte meat, interceptus a caesareis ac Brisaccum post temporis spatium aliquod abductus est, ubi nunc ferreis vinclis manus pedesque in crucis modum constrictum immaniter haberi aiunt. Etsi ergo ea res christianissimum regem propius contingat, cuius obeundis negotiis e libero homine captivus effectus est nec dubitem Dn. Sanctichamontium, quantum potest, liberando homini collaturum; nolui tamen deesse petitioni matris Dni Chemnitii honestissimi loci viduae7 hisce meis commendatitiis sese juvari postulantis, maxime quod hominem rebus nostris antehac addictum non deserendum existimarem, quo aliis, quos similis casus aliquando, ut humana omnia fluxa sunt, occupare posset, isthac firmetur animus sollicitudine.

    A M.a itaque D.V.ra quanto possum opere contendo, velit sibi libertatem dicti Dni Chemnitii curae ac cordi habere, et cum S.mo rege Galliarum vel praecipuis suae M.tis ministris agere, ut vel soluto pretio, vel captivorum permutatione facta, - neutrum n. effectu valde difficile foret - e squallido emissus carcere libertati ac suis tandem restituatur. Cedet hoc in gloriam Gallici nominis Vestraeque M.D.is non postremus honor futurus est liberati fidi utriusque coronae ministri nec intermittent mater ac filius depraedicare tantam humanitatem omnibusque quibus possunt studiis grati animi testificationes edere. Me quoque haud levi ornatum beneficio existimabo, dum operam meam non frustra intervenisse intellexero.

    De caetero Deum precor, ut M.D.V.rae faustissima quaeque largiatur, cui officia mea defero.

    Mag.ae ac Gn.ae D.V.rae ad officia paratissimus
    Sten Bielke.

    Dab. Stetini, d, 12/22 Decemb. Ao. 1636.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Ian. 1637.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 14. Eigenh. oorspr. Beantw. dd. 12 februari 1637 (dl. VIII). Over Sten Bielke zie men no. 2658, p. 241 n. 9.
    2 - Martin Chemnitz, Zweedse hofraad (1596-1645), krijgsgevangen in Wenen.
    3 - Gustaaf II Adolf.
    4 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    5 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    6 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciale gezant van de Franse koning bij Oxenstierna in Duitsland.
    7 - Margarethe (†1650), dochter van de jurist Heinrich Camerarius (1547-1601).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]